|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod bonum differat secundum
rem ab ente. Dicit enim Boetius, in libro de Hebdom., intueor in
rebus aliud esse quod sunt bona, et aliud esse quod sunt. Ergo bonum
et ens differunt secundum rem.
2. Praeterea, nihil informatur seipso. Sed bonum dicitur per
informationem entis, ut habetur in commento libri de causis. Ergo
bonum differt secundum rem ab ente.
3. Praeterea, bonum suscipit magis et minus. Esse autem non
suscipit magis et minus. Ergo bonum differt secundum rem ab ente.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de doctrina
Christiana, quod inquantum sumus, boni sumus.
Respondeo dicendum quod bonum et ens sunt idem secundum rem, sed
differunt secundum rationem tantum. Quod sic patet. Ratio enim boni
in hoc consistit, quod aliquid sit appetibile, unde philosophus, in
I Ethic., dicit quod bonum est quod omnia appetunt. Manifestum est
autem quod unumquodque est appetibile secundum quod est perfectum, nam
omnia appetunt suam perfectionem. Intantum est autem perfectum
unumquodque, inquantum est actu, unde manifestum est quod intantum est
aliquid bonum, inquantum est ens, esse enim est actualitas omnis rei,
ut ex superioribus patet. Unde manifestum est quod bonum et ens sunt
idem secundum rem, sed bonum dicit rationem appetibilis, quam non
dicit ens.
Ad primum ergo dicendum quod, licet bonum et ens sint idem secundum
rem, quia tamen differunt secundum rationem, non eodem modo dicitur
aliquid ens simpliciter, et bonum simpliciter. Nam cum ens dicat
aliquid proprie esse in actu; actus autem proprie ordinem habeat ad
potentiam; secundum hoc simpliciter aliquid dicitur ens, secundum quod
primo discernitur ab eo quod est in potentia tantum. Hoc autem est
esse substantiale rei uniuscuiusque; unde per suum esse substantiale
dicitur unumquodque ens simpliciter. Per actus autem superadditos,
dicitur aliquid esse secundum quid, sicut esse album significat esse
secundum quid, non enim esse album aufert esse in potentia
simpliciter, cum adveniat rei iam praeexistenti in actu. Sed bonum
dicit rationem perfecti, quod est appetibile, et per consequens dicit
rationem ultimi. Unde id quod est ultimo perfectum, dicitur bonum
simpliciter. Quod autem non habet ultimam perfectionem quam debet
habere, quamvis habeat aliquam perfectionem inquantum est actu, non
tamen dicitur perfectum simpliciter, nec bonum simpliciter, sed
secundum quid. Sic ergo secundum primum esse, quod est substantiale,
dicitur aliquid ens simpliciter et bonum secundum quid, idest inquantum
est ens, secundum vero ultimum actum dicitur aliquid ens secundum
quid, et bonum simpliciter. Sic ergo quod dicit Boetius, quod in
rebus aliud est quod sunt bona, et aliud quod sunt, referendum est ad
esse bonum et ad esse simpliciter, quia secundum primum actum est
aliquid ens simpliciter; et secundum ultimum, bonum simpliciter. Et
tamen secundum primum actum est quodammodo bonum, et secundum ultimum
actum est quodammodo ens.
Ad secundum dicendum quod bonum dicitur per informationem, prout
accipitur bonum simpliciter, secundum ultimum actum.
Et similiter dicendum ad tertium, quod bonum dicitur secundum magis et
minus, secundum actum supervenientem; puta secundum scientiam vel
virtutem.
|
|