|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod bonum secundum rationem
sit prius quam ens. Ordo enim nominum est secundum ordinem rerum
significatarum per nomina. Sed Dionysius, inter alia nomina Dei,
prius ponit bonum quam ens, ut patet, in III cap. de Div. Nom.
Ergo bonum secundum rationem est prius quam ens.
2. Praeterea, illud est prius secundum rationem, quod ad plura se
extendit. Sed bonum ad plura se extendit quam ens, quia, ut dicit
Dionysius, V cap. de Div. Nom., bonum se extendit ad existentia
et non existentia, ens vero ad existentia tantum. Ergo bonum est
prius secundum rationem quam ens.
3. Praeterea, quod est universalius, est prius secundum rationem.
Sed bonum videtur universalius esse quam ens, quia bonum habet
rationem appetibilis; quibusdam autem appetibile est ipsum non esse;
dicitur enim, Matth. XXVI, de Iuda, bonum erat ei, si natus
non fuisset et cetera. Ergo bonum est prius quam ens, secundum
rationem.
4. Praeterea, non solum esse est appetibile, sed et vita et
sapientia, et multa huiusmodi, et sic videtur quod esse sit quoddam
particulare appetibile, et bonum, universale. Bonum ergo simpliciter
est prius secundum rationem quam ens.
Sed contra est quod dicitur in libro de causis, quod prima rerum
creatarum est esse.
Respondeo dicendum quod ens secundum rationem est prius quam bonum.
Ratio enim significata per nomen, est id quod concipit intellectus de
re, et significat illud per vocem, illud ergo est prius secundum
rationem, quod prius cadit in conceptione intellectus. Primo autem in
conceptione intellectus cadit ens, quia secundum hoc unumquodque
cognoscibile est, inquantum est actu, ut dicitur in IX Metaphys.
Unde ens est proprium obiectum intellectus, et sic est primum
intelligibile, sicut sonus est primum audibile. Ita ergo secundum
rationem prius est ens quam bonum.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius determinat de divinis nominibus
secundum quod important circa Deum habitudinem causae, nominamus enim
Deum, ut ipse dicit, ex creaturis, sicut causam ex effectibus.
Bonum autem, cum habeat rationem appetibilis, importat habitudinem
causae finalis, cuius causalitas prima est, quia agens non agit nisi
propter finem, et ab agente materia movetur ad formam, unde dicitur
quod finis est causa causarum. Et sic, in causando, bonum est prius
quam ens, sicut finis quam forma, et hac ratione, inter nomina
significantia causalitatem divinam, prius ponitur bonum quam ens. Et
iterum quia, secundum Platonicos, qui, materiam a privatione non
distinguentes, dicebant materiam esse non ens, ad plura se extendit
participatio boni quam participatio entis. Nam materia prima
participat bonum, cum appetat ipsum (nihil autem appetit nisi simile
sibi), non autem participat ens, cum ponatur non ens. Et ideo dicit
Dionysius quod bonum extenditur ad non existentia.
Unde patet solutio ad secundum. Vel dicendum quod bonum extenditur ad
existentia et non existentia, non secundum praedicationem, sed
secundum causalitatem, ut per non existentia intelligamus, non ea
simpliciter quae penitus non sunt, sed ea quae sunt in potentia et non
in actu, quia bonum habet rationem finis, in quo non solum quiescunt
quae sunt in actu, sed ad ipsum etiam ea moventur quae in actu non sunt
sed in potentia tantum. Ens autem non importat habitudinem causae nisi
formalis tantum, vel inhaerentis vel exemplaris, cuius causalitas non
se extendit nisi ad ea quae sunt in actu.
Ad tertium dicendum quod non esse secundum se non est appetibile, sed
per accidens, inquantum scilicet ablatio alicuius mali est
appetibilis, quod malum quidem aufertur per non esse. Ablatio vero
mali non est appetibilis, nisi inquantum per malum privatur quodam
esse. Illud igitur quod per se est appetibile, est esse, non esse
vero per accidens tantum, inquantum scilicet quoddam esse appetitur,
quo homo non sustinet privari. Et sic etiam per accidens non esse
dicitur bonum.
Ad quartum dicendum quod vita et scientia, et alia huiusmodi, sic
appetuntur ut sunt in actu, unde in omnibus appetitur quoddam esse.
Et sic nihil est appetibile nisi ens, et per consequens nihil est
bonum nisi ens.
|
|