|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omne ens sit bonum.
Bonum enim addit supra ens, ut ex dictis patet. Ea vero quae addunt
aliquid supra ens, contrahunt ipsum, sicut substantia, quantitas,
qualitas, et alia huiusmodi. Ergo bonum contrahit ens. Non igitur
omne ens est bonum.
2. Praeterea, nullum malum est bonum, Isaiae V, vae qui dicitis
malum bonum, et bonum malum. Sed aliquod ens dicitur malum. Ergo
non omne ens est bonum.
3. Praeterea, bonum habet rationem appetibilis. Sed materia prima
non habet rationem appetibilis, sed appetentis tantum. Ergo materia
prima non habet rationem boni. Non igitur omne ens est bonum.
4. Praeterea, philosophus dicit, in III Metaphys., quod in
mathematicis non est bonum. Sed mathematica sunt quaedam entia,
alioquin de eis non esset scientia. Ergo non omne ens est bonum.
Sed contra, omne ens quod non est Deus, est Dei creatura. Sed
omnis creatura Dei est bona, ut dicitur I ad Tim., IV cap.,
Deus vero est maxime bonus. Ergo omne ens est bonum.
Respondeo dicendum quod omne ens, inquantum est ens, est bonum.
Omne enim ens, inquantum est ens, est in actu, et quodammodo
perfectum, quia omnis actus perfectio quaedam est. Perfectum vero
habet rationem appetibilis et boni, ut ex dictis patet. Unde sequitur
omne ens, inquantum huiusmodi, bonum esse.
Ad primum ergo dicendum quod substantia, quantitas et qualitas, et ea
quae sub eis continentur, contrahunt ens applicando ens ad aliquam
quidditatem seu naturam. Sic autem non addit aliquid bonum super ens,
sed rationem tantum appetibilis et perfectionis, quod convenit ipsi
esse in quacumque natura sit. Unde bonum non contrahit ens.
Ad secundum dicendum quod nullum ens dicitur malum inquantum est ens,
sed inquantum caret quodam esse, sicut homo dicitur malus inquantum
caret esse virtutis, et oculus dicitur malus inquantum caret acumine
visus.
Ad tertium dicendum quod materia prima, sicut non est ens nisi in
potentia, ita nec bonum nisi in potentia. Licet, secundum
Platonicos, dici possit quod materia prima est non ens, propter
privationem adiunctam. Sed tamen participat aliquid de bono, scilicet
ipsum ordinem vel aptitudinem ad bonum. Et ideo non convenit sibi quod
sit appetibile, sed quod appetat.
Ad quartum dicendum quod mathematica non subsistunt separata secundum
esse, quia si subsisterent, esset in eis bonum, scilicet ipsum esse
ipsorum. Sunt autem mathematica separata secundum rationem tantum,
prout abstrahuntur a motu et a materia, et sic abstrahuntur a ratione
finis, qui habet rationem moventis. Non est autem inconveniens quod
in aliquo ente secundum rationem non sit bonum vel ratio boni, cum
ratio entis sit prior quam ratio boni, sicut supra dictum est.
|
|