|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod bonum non habeat
rationem causae finalis, sed magis aliarum. Ut enim dicit
Dionysius, IV cap. de Div. Nom., bonum laudatur ut pulchrum.
Sed pulchrum importat rationem causae formalis. Ergo bonum habet
rationem causae formalis.
2. Praeterea, bonum est diffusivum sui esse, ut ex verbis Dionysii
accipitur, quibus dicit quod bonum est ex quo omnia subsistunt et
sunt. Sed esse diffusivum importat rationem causae efficientis. Ergo
bonum habet rationem causae efficientis.
3. Praeterea, dicit Augustinus in I de Doctr. Christ., quod
quia Deus bonus est, nos sumus. Sed ex Deo sumus sicut ex causa
efficiente. Ergo bonum importat rationem causae efficientis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Physic., quod illud
cuius causa est, est sicut finis et bonum aliorum. Bonum ergo habet
rationem causae finalis.
Respondeo dicendum quod, cum bonum sit quod omnia appetunt, hoc autem
habet rationem finis; manifestum est quod bonum rationem finis
importat. Sed tamen ratio boni praesupponit rationem causae
efficientis, et rationem causae formalis. Videmus enim quod id quod
est primum in causando, ultimum est in causato, ignis enim primo
calefacit quam formam ignis inducat, cum tamen calor in igne
consequatur formam substantialem. In causando autem, primum invenitur
bonum et finis, qui movet efficientem; secundo, actio efficientis,
movens ad formam; tertio advenit forma. Unde e converso esse oportet
in causato, quod primum sit ipsa forma, per quam est ens; secundo
consideratur in ea virtus effectiva, secundum quod est perfectum in
esse (quia unumquodque tunc perfectum est, quando potest sibi simile
facere, ut dicit philosophus in IV Meteor.); tertio consequitur
ratio boni, per quam in ente perfectio fundatur.
Ad primum ergo dicendum quod pulchrum et bonum in subiecto quidem sunt
idem, quia super eandem rem fundantur, scilicet super formam, et
propter hoc, bonum laudatur ut pulchrum. Sed ratione differunt. Nam
bonum proprie respicit appetitum, est enim bonum quod omnia appetunt.
Et ideo habet rationem finis, nam appetitus est quasi quidam motus ad
rem. Pulchrum autem respicit vim cognoscitivam, pulchra enim dicuntur
quae visa placent. Unde pulchrum in debita proportione consistit,
quia sensus delectatur in rebus debite proportionatis, sicut in sibi
similibus; nam et sensus ratio quaedam est, et omnis virtus
cognoscitiva. Et quia cognitio fit per assimilationem, similitudo
autem respicit formam, pulchrum proprie pertinet ad rationem causae
formalis.
Ad secundum dicendum quod bonum dicitur diffusivum sui esse, eo modo
quo finis dicitur movere.
Ad tertium dicendum quod quilibet habens voluntatem, dicitur bonus
inquantum habet bonam voluntatem, quia per voluntatem utimur omnibus
quae in nobis sunt. Unde non dicitur bonus homo, qui habet bonum
intellectum, sed qui habet bonam voluntatem. Voluntas autem respicit
finem ut obiectum proprium, et sic, quod dicitur, quia Deus est
bonus, sumus, refertur ad causam finalem.
|
|