|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ratio boni non consistat
in modo, specie et ordine. Bonum enim et ens ratione differunt, ut
supra dictum est. Sed modus, species et ordo pertinere ad rationem
entis videntur, quia, sicut dicitur Sap. XI, omnia in numero,
pondere et mensura disposuisti, ad quae tria reducuntur species, modus
et ordo, quia, ut dicit Augustinus, IV super Gen. ad litteram,
mensura omni rei modum praefigit, et numerus omni rei speciem praebet,
et pondus omnem rem ad quietem et stabilitatem trahit. Ergo ratio boni
non consistit in modo, specie et ordine.
2. Praeterea, ipse modus, species et ordo bona quaedam sunt. Si
ergo ratio boni consistit in modo, specie et ordine, oportet etiam
quod modus habeat modum, speciem et ordinem, et similiter species et
ordo. Ergo procederetur in infinitum.
3. Praeterea, malum est privatio modi et speciei et ordinis. Sed
malum non tollit totaliter bonum. Ergo ratio boni non consistit in
modo, specie et ordine.
4. Praeterea, illud in quo consistit ratio boni, non potest dici
malum. Sed dicitur malus modus, mala species, malus ordo. Ergo
ratio boni non consistit in modo, specie et ordine.
5. Praeterea, modus, species et ordo ex pondere, numero et mensura
causantur, ut ex auctoritate Augustini inducta patet. Non autem
omnia bona habent pondus, numerum et mensuram, dicit enim Ambrosius,
in Hexaemeron, quod lucis natura est, ut non in numero, non in
pondere, non in mensura creata sit. Non ergo ratio boni consistit in
modo, specie et ordine.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de natura boni, haec
tria, modus, species et ordo, tanquam generalia bona sunt in rebus a
Deo factis, et ita, haec tria ubi magna sunt, magna bona sunt; ubi
parva, parva bona sunt; ubi nulla, nullum bonum est. Quod non
esset, nisi ratio boni in eis consisteret. Ergo ratio boni consistit
in modo, specie et ordine.
Respondeo dicendum quod unumquodque dicitur bonum, inquantum est
perfectum, sic enim est appetibile, ut supra dictum est. Perfectum
autem dicitur, cui nihil deest secundum modum suae perfectionis. Cum
autem unumquodque sit id quod est, per suam formam; forma autem
praesupponit quaedam, et quaedam ad ipsam ex necessitate consequuntur;
ad hoc quod aliquid sit perfectum et bonum, necesse est quod formam
habeat, et ea quae praeexiguntur ad eam, et ea quae consequuntur ad
ipsam. Praeexigitur autem ad formam determinatio sive commensuratio
principiorum, seu materialium, seu efficientium ipsam, et hoc
significatur per modum, unde dicitur quod mensura modum praefigit.
Ipsa autem forma significatur per speciem, quia per formam unumquodque
in specie constituitur. Et propter hoc dicitur quod numerus speciem
praebet, quia definitiones significantes speciem sunt sicut numeri,
secundum philosophum in VIII Metaphys.; sicut enim unitas addita
vel subtracta variat speciem numeri, ita in definitionibus differentia
apposita vel subtracta. Ad formam autem consequitur inclinatio ad
finem, aut ad actionem, aut ad aliquid huiusmodi, quia unumquodque,
inquantum est actu, agit, et tendit in id quod sibi convenit secundum
suam formam. Et hoc pertinet ad pondus et ordinem. Unde ratio boni,
secundum quod consistit in perfectione, consistit etiam in modo,
specie et ordine.
Ad primum ergo dicendum quod ista tria non consequuntur ens, nisi
inquantum est perfectum, et secundum hoc est bonum.
Ad secundum dicendum quod modus, species et ordo eo modo dicuntur
bona, sicut et entia, non quia ipsa sint quasi subsistentia, sed quia
eis alia sunt et entia et bona. Unde non oportet quod ipsa habeant
aliqua alia, quibus sint bona. Non enim sic dicuntur bona, quasi
formaliter aliis sint bona; sed quia ipsis formaliter aliqua sunt
bona; sicut albedo non dicitur ens quia ipsa aliquo sit, sed quia ipsa
aliquid est secundum quid, scilicet album.
Ad tertium dicendum quod quodlibet esse est secundum formam aliquam,
unde secundum quodlibet esse rei, consequuntur ipsam modus, species et
ordo, sicut homo habet speciem, modum et ordinem, inquantum est
homo; et similiter inquantum est albus, habet similiter modum,
speciem et ordinem; et inquantum est virtuosus, et inquantum est
sciens, et secundum omnia quae de ipso dicuntur. Malum autem privat
quodam esse, sicut caecitas privat esse visus, unde non tollit omnem
modum, speciem et ordinem; sed solum modum, speciem et ordinem quae
consequuntur esse visus.
Ad quartum dicendum quod, sicut dicit Augustinus in libro de natura
boni, omnis modus, inquantum modus, bonus est (et sic potest dici de
specie et ordine), sed malus modus, vel mala species, vel malus
ordo, aut ideo dicuntur quia minora sunt quam esse debuerunt; aut quia
non his rebus accommodantur, quibus accommodanda sunt; ut ideo
dicantur mala, quia sunt aliena et incongrua.
Ad quintum dicendum quod natura lucis dicitur esse sine numero et
pondere et mensura, non simpliciter, sed per comparationem ad
corporalia, quia virtus lucis ad omnia corporalia se extendit,
inquantum est qualitas activa primi corporis alterantis, scilicet
caeli.
|
|