|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non convenienter
dividatur bonum per honestum, utile et delectabile. Bonum enim,
sicut dicit philosophus in I Ethic., dividitur per decem
praedicamenta. Honestum autem, utile et delectabile inveniri possunt
in uno praedicamento. Ergo non convenienter per haec dividitur bonum.
2. Praeterea, omnis divisio fit per opposita. Sed haec tria non
videntur esse opposita, nam honesta sunt delectabilia, nullumque
inhonestum est utile (quod tamen oportet, si divisio fieret per
opposita, ut opponerentur honestum et utile), ut etiam dicit
Tullius, in libro de officiis. Ergo praedicta divisio non est
conveniens.
3. Praeterea, ubi unum propter alterum, ibi unum tantum est. Sed
utile non est bonum nisi propter delectabile vel honestum. Ergo non
debet utile dividi contra delectabile et honestum.
Sed contra est quod Ambrosius, in libro de officiis, utitur ista
divisione boni.
Respondeo dicendum quod haec divisio proprie videtur esse boni humani.
Si tamen altius et communius rationem boni consideremus, invenitur
haec divisio proprie competere bono, secundum quod bonum est. Nam
bonum est aliquid, inquantum est appetibile, et terminus motus
appetitus. Cuius quidem motus terminatio considerari potest ex
consideratione motus corporis naturalis. Terminatur autem motus
corporis naturalis, simpliciter quidem ad ultimum; secundum quid autem
etiam ad medium, per quod itur ad ultimum quod terminat motum, et
dicitur aliquis terminus motus, inquantum aliquam partem motus
terminat. Id autem quod est ultimus terminus motus, potest accipi
dupliciter, vel ipsa res in quam tenditur, utpote locus vel forma;
vel quies in re illa. Sic ergo in motu appetitus, id quod est
appetibile terminans motum appetitus secundum quid, ut medium per quod
tenditur in aliud, vocatur utile. Id autem quod appetitur ut
ultimum, terminans totaliter motum appetitus, sicut quaedam res in
quam per se appetitus tendit, vocatur honestum, quia honestum dicitur
quod per se desideratur. Id autem quod terminat motum appetitus ut
quies in re desiderata, est delectatio.
Ad primum ergo dicendum quod bonum, inquantum est idem subiecto cum
ente, dividitur per decem praedicamenta, sed secundum propriam
rationem, competit sibi ista divisio.
Ad secundum dicendum quod haec divisio non est per oppositas res, sed
per oppositas rationes. Dicuntur tamen illa proprie delectabilia,
quae nullam habent aliam rationem appetibilitatis nisi delectationem,
cum aliquando sint et noxia et inhonesta. Utilia vero dicuntur, quae
non habent in se unde desiderentur; sed desiderantur solum ut sunt
ducentia in alterum, sicut sumptio medicinae amarae. Honesta vero
dicuntur, quae in seipsis habent unde desiderentur.
Ad tertium dicendum quod bonum non dividitur in ista tria sicut
univocum aequaliter de his praedicatum, sed sicut analogum, quod
praedicatur secundum prius et posterius. Per prius enim praedicatur de
honesto; et secundario de delectabili; tertio de utili.
|
|