|
Post haec considerandum est de distinctione corporalis et spiritualis
creaturae. Et primo, de creatura pure spirituali, quae in Scriptura
sacra Angelus nominatur; secundo, de creatura pure corporali;
tertio, de creatura composita ex corporali et spirituali, quae est
homo. Circa vero Angelos, considerandum est primo de his quae
pertinent ad eorum substantiam; secundo, de his quae pertinent ad
eorum intellectum; tertio, de his quae pertinent ad eorum voluntatem;
quarto, de his quae pertinent ad eorum creationem. De substantia
autem eorum considerandum est et absolute, et per comparationem ad
corporalia. Circa substantiam vero eorum absolute, quinque
quaeruntur. Primo, utrum sit aliqua creatura omnino spiritualis, et
penitus incorporea. Secundo, supposito quod Angelus sit talis,
quaeritur utrum Angelus sit compositus ex materia et forma. Tertio,
quaeritur de multitudine eorum. Quarto, de differentia ipsorum ab
invicem. Quinto, de immortalitate, seu incorruptibilitate ipsorum.
|
|