|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus non sit omnino
incorporeus. Illud enim quod est incorporeum solum quoad nos, et non
quoad Deum, non est incorporeum simpliciter. Sed Damascenus dicit,
in libro II, quod Angelus incorporeus et immaterialis dicitur
quantum ad nos, sed comparatus ad Deum, corporeus et materialis
invenitur. Non ergo est incorporeus simpliciter.
2. Praeterea, nihil movetur nisi corpus, ut probatur in VI
Physic. Sed Damascenus dicit ibidem quod Angelus est substantia
intellectualis semper mobilis. Angelus ergo est substantia corporea.
3. Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de spiritu sancto, omnis
creatura certis suae naturae circumscripta est limitibus. Circumscribi
autem proprium est corporum. Ergo omnis creatura est corporea.
Angeli autem sunt Dei creaturae, ut patet in Psalmo CXLVIII,
laudate dominum, omnes Angeli eius; et postea subditur, quoniam ipse
dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. Ergo Angeli
sunt corporei.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo CIII, qui facit Angelos
suos spiritus.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere aliquas creaturas
incorporeas. Id enim quod praecipue in rebus creatis Deus intendit
est bonum quod consistit in assimilatione ad Deum. Perfecta autem
assimilatio effectus ad causam attenditur, quando effectus imitatur
causam secundum illud per quod causa producit effectum; sicut calidum
facit calidum. Deus autem creaturam producit per intellectum et
voluntatem, ut supra ostensum est. Unde ad perfectionem universi
requiritur quod sint aliquae creaturae intellectuales. Intelligere
autem non potest esse actus corporis, nec alicuius virtutis corporeae,
quia omne corpus determinatur ad hic et nunc. Unde necesse est
ponere, ad hoc quod universum sit perfectum, quod sit aliqua
incorporea creatura. Antiqui autem, ignorantes vim intelligendi, et
non distinguentes inter sensum et intellectum, nihil esse
existimaverunt in mundo, nisi quod sensu et imaginatione apprehendi
potest. Et quia sub imaginatione non cadit nisi corpus,
existimaverunt quod nullum ens esset nisi corpus; ut philosophus dicit
in IV Physic. Et ex his processit Sadducaeorum error, dicentium
non esse spiritum. Sed hoc ipsum quod intellectus est altior sensu,
rationabiliter ostendit esse aliquas res incorporeas, a solo intellectu
comprehensibiles.
Ad primum ergo dicendum quod substantiae incorporeae medium sunt inter
Deum et creaturas corporeas. Medium autem comparatum ad unum
extremum, videtur alterum extremum; sicut tepidum comparatum calido,
videtur frigidum. Et hac ratione dicitur quod Angeli, Deo
comparati, sunt materiales et corporei, non quod in eis sit aliquid de
natura corporea.
Ad secundum dicendum quod motus ibi accipitur prout intelligere et
velle motus quidam dicuntur. Dicitur ergo Angelus substantia semper
mobilis, quia semper est actu intelligens, non quandoque actu et
quandoque potentia, sicut nos. Unde patet quod ratio procedit ex
aequivoco.
Ad tertium dicendum quod circumscribi terminis localibus est proprium
corporum, sed circumscribi terminis essentialibus est commune cuilibet
creaturae, tam corporali quam spirituali. Unde dicit Ambrosius, in
libro de Spir. Sanct., quod licet quaedam locis corporalibus non
contineantur, circumscriptione tamen substantiae non carent.
|
|