|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus sit compositus
ex materia et forma. Omne enim quod continetur sub aliquo genere, est
compositum ex genere et differentia, quae, adveniens generi,
constituit speciem. Sed genus sumitur ex materia, differentia vero ex
forma, ut patet in VIII Metaphys. Ergo omne quod est in genere,
est compositum ex materia et forma. Sed Angelus est in genere
substantiae. Ergo est compositus ex materia et forma.
2. Praeterea, in quocumque inveniuntur proprietates materiae, ibi
invenitur materia. Proprietates autem materiae sunt recipere et
substare; unde dicit Boetius, in libro de Trin., quod forma
simplex subiectum esse non potest. Haec autem inveniuntur in Angelo.
Ergo Angelus est compositus ex materia et forma.
3. Praeterea, forma est actus. Quod ergo est forma tantum, est
actus purus. Sed Angelus non est actus purus, hoc enim solius Dei
est. Ergo non est forma tantum, sed habet formam in materia.
4. Praeterea, forma proprie limitatur et finitur per materiam.
Forma ergo quae non est in materia, est forma infinita. Sed forma
Angeli non est infinita, quia omnis creatura finita est. Ergo forma
Angeli est in materia.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod primae creaturae sicut incorporales et immateriales intelliguntur.
Respondeo dicendum quod quidam ponunt Angelos esse compositos ex
materia et forma. Et hanc opinionem astruere nititur Avicebron in
libro fontis vitae. Supponit enim quod quaecumque distinguuntur
secundum intellectum, sint etiam in rebus distincta. In substantia
autem incorporea intellectus apprehendit aliquid per quod distinguitur a
substantia corporea, et aliquid per quod cum ea convenit. Unde ex hoc
vult concludere quod illud per quod differt substantia incorporea a
corporea, sit ei quasi forma, et illud quod subiicitur huic formae
distinguenti quasi commune, sit materia eius. Et propter hoc ponit
quod eadem est materia universalis spiritualium et corporalium, ut
intelligatur quod forma incorporeae substantiae sic sit impressa in
materia spiritualium, sicut forma quantitatis est impressa in materia
corporalium. Sed primo aspectu apparet esse impossibile unam esse
materiam spiritualium et corporalium. Non enim est possibile quod
forma spiritualis et corporalis recipiatur in una parte materiae, quia
sic una et eadem res numero esset corporalis et spiritualis. Unde
relinquitur quod alia pars materiae sit quae recipit formam corporalem,
et alia quae recipit formam spiritualem. Materiam autem dividi in
partes non contingit nisi secundum quod intelligitur sub quantitate,
qua remota, remanet substantia indivisibilis, ut dicitur in I
Physic. Sic igitur relinquitur quod materia spiritualium sit subiecta
quantitati, quod est impossibile. Impossibile est ergo quod una sit
materia corporalium et spiritualium. Sed adhuc ulterius impossibile
est quod substantia intellectualis habeat qualemcumque materiam.
Operatio enim cuiuslibet rei est secundum modum substantiae eius.
Intelligere autem est operatio penitus immaterialis. Quod ex eius
obiecto apparet, a quo actus quilibet recipit speciem et rationem, sic
enim unumquodque intelligitur, inquantum a materia abstrahitur; quia
formae in materia sunt individuales formae, quas intellectus non
apprehendit secundum quod huiusmodi. Unde relinquitur quod omnis
substantia intellectualis est omnino immaterialis. Non est autem
necessarium quod ea quae distinguuntur secundum intellectum, sint
distincta in rebus, quia intellectus non apprehendit res secundum modum
rerum, sed secundum modum suum. Unde res materiales, quae sunt infra
intellectum nostrum, simpliciori modo sunt in intellectu nostro, quam
sint in seipsis. Substantiae autem angelicae sunt supra intellectum
nostrum. Unde intellectus noster non potest attingere ad
apprehendendum eas secundum quod sunt in seipsis; sed per modum suum,
secundum quod apprehendit res compositas. Et sic etiam apprehendit
Deum, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod differentia est quae constituit speciem.
Unumquodque autem constituitur in specie, secundum quod determinatur
ad aliquem specialem gradum in entibus, quia species rerum sunt sicut
numeri, qui differunt per additionem et subtractionem unitatis, ut
dicitur in VIII Metaphys. In rebus autem materialibus aliud est
quod determinat ad specialem gradum, scilicet forma, et aliud quod
determinatur, scilicet materia, unde ab alio sumitur genus, et ab
alio differentia. Sed in rebus immaterialibus non est aliud
determinans et determinatum, sed unaquaeque earum secundum seipsam
tenet determinatum gradum in entibus. Et ideo genus et differentia in
eis non accipitur secundum aliud et aliud, sed secundum unum et idem.
Quod tamen differt secundum considerationem nostram, inquantum enim
intellectus noster considerat illam rem ut indeterminate, accipitur in
eis ratio generis; inquantum vero considerat ut determinate, accipitur
ratio differentiae.
Ad secundum dicendum quod ratio illa ponitur in libro fontis vitae.
Et esset necessaria, si idem esset modus quo recipit intellectus, et
quo recipit materia. Sed hoc patet esse falsum. Materia enim recipit
formam, ut secundum ipsam constituatur in esse alicuius speciei, vel
aeris, vel ignis, vel cuiuscumque alterius. Sic autem intellectus
non recipit formam, alioquin verificaretur opinio Empedoclis, qui
posuit quod terram terra cognoscimus, et ignem igne. Sed forma
intelligibilis est in intellectu secundum ipsam rationem formae, sic
enim cognoscitur ab intellectu. Unde talis receptio non est receptio
materiae, sed est receptio substantiae immaterialis.
Ad tertium dicendum quod, licet in Angelo non sit compositio formae
et materiae, est tamen in eo actus et potentia. Quod quidem
manifestum potest esse ex consideratione rerum materialium, in quibus
invenitur duplex compositio. Prima quidem formae et materiae, ex
quibus constituitur natura aliqua. Natura autem sic composita non est
suum esse, sed esse est actus eius. Unde ipsa natura comparatur ad
suum esse sicut potentia ad actum. Subtracta ergo materia, et posito
quod ipsa forma subsistat non in materia, adhuc remanet comparatio
formae ad ipsum esse ut potentiae ad actum. Et talis compositio
intelligenda est in Angelis. Et hoc est quod a quibusdam dicitur,
quod Angelus est compositus ex quo est et quod est, vel ex esse et
quod est, ut Boetius dicit, nam quod est est ipsa forma subsistens;
ipsum autem esse est quo substantia est, sicut cursus est quo currens
currit. Sed in Deo non est aliud esse et quod est, ut supra ostensum
est. Unde solus Deus est actus purus.
Ad quartum dicendum quod omnis creatura est finita simpliciter,
inquantum esse eius non est absolutum subsistens, sed limitatur ad
naturam aliquam cui advenit. Sed nihil prohibet aliquam creaturam esse
secundum quid infinitam. Creaturae autem materiales habent infinitatem
ex parte materiae, sed finitatem ex parte formae, quae limitatur per
materiam in qua recipitur. Substantiae autem immateriales creatae sunt
finitae secundum suum esse, sed infinitae secundum quod eorum formae
non sunt receptae in alio. Sicut si diceremus albedinem separatam
existentem esse infinitam quantum ad rationem albedinis, quia non
contrahitur ad aliquod subiectum; esse tamen eius esset finitum, quia
determinatur ad aliquam naturam specialem. Et propter hoc dicitur in
libro de causis, quod intelligentia est finita superius, inquantum
scilicet recipit esse a suo superiori; sed est infinita inferius,
inquantum non recipitur in aliqua materia.
|
|