|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint in
aliquo magno numero. Numerus enim species quantitatis est, et
sequitur divisionem continui. Hoc autem non potest esse in Angelis
cum sint incorporei, ut supra ostensum est. Ergo Angeli non possunt
esse in aliquo magno numero.
2. Praeterea, quanto aliquid est magis propinquum uni, tanto minus
est multiplicatum, ut in numeris apparet. Natura autem angelica inter
alias naturas creatas est Deo propinquior. Cum ergo Deus sit maxime
unus, videtur quod in natura angelica inveniatur minimum de
multitudine.
3. Praeterea, proprius effectus separatarum substantiarum videtur
esse motus corporum caelestium. Sed motus corporum caelestium sunt
secundum aliquem determinatum numerum paucum, qui a nobis comprehendi
potest. Ergo Angeli non sunt in maiori multitudine, quam motus
corporum caelestium.
4. Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod
propter radios divinae bonitatis subsistunt intelligibiles et
intellectuales omnes substantiae. Sed radius non multiplicatur nisi
secundum diversitatem recipientium. Non autem potest dici quod materia
sit receptiva intelligibilis radii, cum substantiae intellectuales sint
immateriales, ut supra ostensum est. Ergo videtur quod multiplicatio
substantiarum intellectualium non possit esse nisi secundum exigentiam
primorum corporum, scilicet caelestium, ut ad ea quodammodo processus
praedictorum radiorum terminetur. Et sic idem quod prius.
Sed contra est quod dicitur Dan. VII, millia millium ministrabant
ei, et decies millies centena millia assistebant ei.
Respondeo dicendum quod circa numerum substantiarum separatarum,
diversi diversis viis processerunt. Plato enim posuit substantias
separatas esse species rerum sensibilium, utpote si poneremus ipsam
naturam humanam esse separatam. Et secundum hoc oportebat dicere quod
substantiae separatae sint secundum numerum specierum sensibilium. Sed
hanc positionem improbat Aristoteles, ex eo quod materia est de
ratione speciei horum sensibilium. Unde substantiae separatae non
possunt esse species exemplares horum sensibilium, sed habent quasdam
naturas altiores naturis rerum sensibilium. Posuit tamen Aristoteles
quod illae naturae perfectiores habent ordinem ad sensibilia ista,
secundum rationem moventis et finis. Et ideo secundum numerum primorum
motuum, conatus est adinvenire numerum substantiarum separatarum. Sed
quia hoc videtur repugnare documentis sacrae Scripturae, Rabbi
Moyses, Iudaeus, volens utrumque concordare, posuit quod Angeli,
secundum quod dicuntur substantiae immateriales, multiplicantur
secundum numerum motuum vel corporum caelestium, secundum
Aristotelem. Sed posuit quod Angeli in Scriptura dicuntur etiam
homines divina annuntiantes; et iterum virtutes rerum naturalium, quae
Dei omnipotentiam manifestant. Sed hoc est alienum a consuetudine
Scripturae, quod virtutes rerum irrationabilium Angeli nominentur.
Unde dicendum est quod etiam Angeli secundum quod sunt immateriales
substantiae, in quadam multitudine maxima sunt, omnem materialem
multitudinem excedentes. Et hoc est quod dicit Dionysius, XIV
cap. Caelest. Hierarch., multi sunt beati exercitus supernarum
mentium, infirmam et constrictam excedentes nostrorum materialium
numerorum commensurationem. Et huius ratio est quia, cum perfectio
universi sit illud quod praecipue Deus intendit in creatione rerum,
quanto aliqua sunt magis perfecta tanto in maiori excessu sunt creata a
Deo. Sicut autem in corporibus attenditur excessus secundum
magnitudinem, ita in rebus incorporeis potest attendi excessus secundum
multitudinem. Videmus autem quod corpora incorruptibilia, quae sunt
perfectiora inter corpora, excedunt quasi incomparabiliter secundum
magnitudinem corpora corruptibilia, nam tota sphaera activorum et
passivorum est aliquid modicum respectu corporum caelestium. Unde
rationabile est quod substantiae immateriales excedant secundum
multitudinem substantias materiales, quasi incomparabiliter.
Ad primum ergo dicendum quod in Angelis non est numerus qui est
quantitas discreta, causatus ex divisione continui, sed causatus ex
distinctione formarum, prout multitudo est de transcendentibus, ut
supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod ex hoc quod natura angelica est Deo
propinqua, oportet quod habeat minimum de multitudine in sui
compositione, non autem ita quod in paucis salvetur.
Ad tertium dicendum quod ratio illa est Aristotelis in XII
Metaphys. Et ex necessitate concluderet, si substantiae separatae
essent propter substantias corporales, sic enim frustra essent
immateriales substantiae, nisi ex eis aliquis motus in rebus
corporalibus appareret. Non est autem hoc verum, quod substantiae
immateriales sint propter corporales, quia finis nobilior est his quae
sunt ad finem. Unde etiam Aristoteles dicit ibidem quod haec ratio
non est necessaria, sed probabilis. Coactus autem fuit hac ratione
uti, quia ad cognoscendum intelligibilia non possumus pervenire nisi
per sensibilia.
Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit secundum opinionem eorum
qui causam distinctionis rerum ponebant esse materiam. Hoc autem
improbatum est. Unde multiplicatio Angelorum neque secundum
materiam, neque secundum corpora est accipienda, sed secundum divinam
sapientiam, diversos ordines immaterialium substantiarum excogitantem.
|
|