|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli non differant
specie. Cum enim differentia sit nobilior genere, quaecumque
conveniunt secundum id quod est nobilissimum in eis, conveniunt in
ultima differentia constitutiva; et ita sunt eadem secundum speciem.
Sed omnes Angeli conveniunt in eo quod est nobilissimum in eis,
scilicet in intellectualitate. Ergo omnes Angeli sunt unius speciei.
2. Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Sed
Angeli non videntur differre ad invicem nisi secundum magis et minus;
prout scilicet unus alio est simplicior, et perspicacioris
intellectus. Ergo Angeli non differunt specie.
3. Praeterea, anima et Angelus ex opposito dividuntur. Sed omnes
animae sunt unius speciei. Ergo et Angeli.
4. Praeterea, quanto aliquid est perfectius in natura, tanto magis
debet multiplicari. Hoc autem non esset, si in una specie esset unum
tantum individuum. Ergo multi Angeli sunt unius speciei.
Sed contra est quod in his quae sunt unius speciei, non est invenire
prius et posterius, ut dicitur in III Metaphys. Sed in Angelis,
etiam unius ordinis, sunt primi et medii et ultimi, ut dicit
Dionysius, X cap. Ang. Hier. Ergo Angeli non sunt eiusdem
speciei.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt omnes substantias spirituales
esse unius speciei, etiam animas. Alii vero quod omnes Angeli sunt
unius speciei, sed non animae. Quidam vero quod omnes Angeli unius
hierarchiae, aut etiam unius ordinis. Sed hoc est impossibile. Ea
enim quae conveniunt specie et differunt numero, conveniunt in forma,
et distinguuntur materialiter. Si ergo Angeli non sunt compositi ex
materia et forma, ut dictum est supra, sequitur quod impossibile sit
esse duos Angelos unius speciei. Sicut etiam impossibile esset dicere
quod essent plures albedines separatae, aut plures humanitates; cum
albedines non sint plures nisi secundum quod sunt in pluribus
substantiis. Si tamen Angeli haberent materiam, nec sic possent esse
plures Angeli unius speciei. Sic enim oporteret quod principium
distinctionis unius ab alio esset materia, non quidem secundum
divisionem quantitatis, cum sint incorporei, sed secundum diversitatem
potentiarum. Quae quidem diversitas materiae causat diversitatem non
solum speciei, sed generis.
Ad primum ergo dicendum quod differentia est nobilior genere, sicut
determinatum indeterminato et proprium communi; non autem sicut alia et
alia natura. Alioquin oporteret quod omnia animalia irrationalia
essent unius speciei; vel quod esset in eis aliqua alia perfectior
forma quam anima sensibilis. Differunt ergo specie animalia
irrationalia secundum diversos gradus determinatos naturae sensitivae.
Et similiter omnes Angeli differunt specie secundum diversos gradus
naturae intellectivae.
Ad secundum dicendum quod magis et minus, secundum quod causantur ex
intensione et remissione unius formae, non diversificant speciem. Sed
secundum quod causantur ex formis diversorum graduum, sic diversificant
speciem, sicut si dicamus quod ignis est perfectior aere. Et hoc modo
Angeli diversificantur secundum magis et minus.
Ad tertium dicendum quod bonum speciei praeponderat bono individui.
Unde multo melius est quod multiplicentur species in Angelis, quam
quod multiplicentur individua in una specie.
Ad quartum dicendum quod multiplicatio secundum numerum, cum in
infinitum protendi possit, non intenditur ab agente, sed sola
multiplicatio secundum speciem, ut supra dictum est. Unde perfectio
naturae angelicae requirit multiplicationem specierum, non autem
multiplicationem individuorum in una specie.
|
|