|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint
incorruptibiles. Dicit enim Damascenus de Angelo, quod est
substantia intellectualis, gratia et non natura immortalitatem
suscipiens.
2. Praeterea, Plato dicit, in Timaeo, o dii deorum, quorum
opifex idem paterque ego, opera siquidem vos mea, dissolubilia
natura, me tamen ita volente indissolubilia. Hos autem deos non aliud
quam Angelos intelligere potest. Ergo Angeli natura sua sunt
corruptibiles.
3. Praeterea, secundum Gregorium, omnia in nihilum deciderent,
nisi ea manus omnipotentis conservaret. Sed quod in nihilum redigi
potest, est corruptibile. Ergo, cum Angeli sint a Deo facti,
videtur quod sint corruptibiles secundum suam naturam.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod intellectuales substantiae vitam habent indeficientem, ab universa
corruptione, morte et materia et generatione mundae existentes.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere Angelos secundum suam
naturam esse incorruptibiles. Cuius ratio est, quia nihil corrumpitur
nisi per hoc, quod forma eius a materia separatur, unde, cum Angelus
sit ipsa forma subsistens, ut ex dictis patet, impossibile est quod
eius substantia sit corruptibilis. Quod enim convenit alicui secundum
se, nunquam ab eo separari potest, ab eo autem cui convenit per
aliud, potest separari, separato eo secundum quod ei conveniebat.
Rotunditas enim a circulo separari non potest, quia convenit ei
secundum seipsum, sed aeneus circulus potest amittere rotunditatem per
hoc, quod circularis figura separatur ab aere. Esse autem secundum se
competit formae, unumquodque enim est ens actu secundum quod habet
formam. Materia vero est ens actu per formam. Compositum igitur ex
materia et forma desinit esse actu per hoc, quod forma separatur a
materia. Sed si ipsa forma subsistat in suo esse, sicut est in
Angelis, ut dictum est, non potest amittere esse. Ipsa igitur
immaterialitas Angeli est ratio quare Angelus est incorruptibilis
secundum suam naturam. Et huius incorruptibilitatis signum accipi
potest ex eius intellectuali operatione, quia enim unumquodque operatur
secundum quod est actu, operatio rei indicat modum esse ipsius.
Species autem et ratio operationis ex obiecto comprehenditur.
Obiectum autem intelligibile, cum sit supra tempus, est sempiternum.
Unde omnis substantia intellectualis est incorruptibilis secundum suam
naturam.
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus accipit immortalitatem
perfectam, quae includit omnimodam immutabilitatem, quia omnis mutatio
est quaedam mors, ut Augustinus dicit. Perfectam autem
immutabilitatem Angeli non nisi per gratiam assequuntur, ut infra
patebit.
Ad secundum dicendum quod Plato per deos intelligit corpora
caelestia, quae existimabat esse ex elementis composita, et ideo
secundum suam naturam dissolubilia, sed voluntate divina semper
conservantur in esse.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, quoddam necessarium
est quod habet causam suae necessitatis. Unde non repugnat necessario
nec incorruptibili, quod esse eius dependeat ab alio sicut a causa.
Per hoc ergo quod dicitur quod omnia deciderent in nihilum nisi
continerentur a Deo, et etiam Angeli, non datur intelligi quod in
Angelis sit aliquod corruptionis principium, sed quod esse Angeli
dependeat a Deo sicut a causa. Non autem dicitur aliquid esse
corruptibile, per hoc quod Deus possit illud in non esse redigere,
subtrahendo suam conservationem, sed per hoc quod in seipso aliquod
principium corruptionis habet, vel contrarietatem vel saltem potentiam
materiae.
|
|