|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli habeant corpora
naturaliter sibi unita. Dicit enim Origenes, in libro peri archon,
solius Dei, idest patris et filii et spiritus sancti, naturae illud
proprium est, ut sine materiali substantia et absque ulla corporeae
adiectionis societate, intelligatur existere. Bernardus etiam dicit,
in VI homilia super Cant., demus Deo soli, sicut immortalitatem
sic incorporeitatem, cuius natura sola neque propter se neque propter
alium, solatio indiget instrumenti corporei. Liquet autem omnem
spiritum creatum corporeo indigere solatio. Augustinus etiam dicit,
super Gen. ad Litt., Daemones aerea dicuntur animalia, quia
corporum aereorum natura vigent. Eadem autem est natura Daemonis et
Angeli. Ergo Angeli habent corpora naturaliter sibi unita.
2. Praeterea, Gregorius, in homilia Epiphaniae, nominat Angelum
rationale animal. Omne autem animal componitur ex corpore et anima.
Ergo Angeli habent corpora naturaliter sibi unita.
3. Praeterea, perfectior est vita in Angelis quam in animabus.
Sed anima non solum vivit, sed etiam vivificat corpus. Ergo Angeli
vivificant corpora naturaliter sibi unita.
Sed contra est quod dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom.,
quod Angeli sicut incorporales intelliguntur.
Respondeo dicendum quod Angeli non habent corpora sibi naturaliter
unita. Quod enim accidit alicui naturae, non invenitur universaliter
in natura illa, sicut habere alas, quia non est de ratione animalis,
non convenit omni animali. Cum autem intelligere non sit actus
corporis nec alicuius virtutis corporeae, ut infra patebit, habere
corpus unitum non est de ratione substantiae intellectualis inquantum
huiusmodi, sed accidit alicui substantiae intellectuali propter aliquid
aliud; sicut humanae animae competit uniri corpori, quia est
imperfecta et in potentia existens in genere intellectualium
substantiarum, non habens in sui natura plenitudinem scientiae, sed
acquirens eam per sensus corporeos a sensibilibus rebus, ut infra
dicetur. In quocumque autem genere invenitur aliquid imperfectum,
oportet praeexistere aliquid perfectum in genere illo. Sunt igitur
aliquae substantiae perfectae intellectuales in natura intellectuali,
non indigentes acquirere scientiam a sensibilibus rebus. Non igitur
omnes substantiae intellectuales sunt unitae corporibus; sed aliquae
sunt a corporibus separatae. Et has dicimus Angelos.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, quorundam
opinio fuit quod omne ens esset corpus. Et ex hac existimatione
derivatum videtur, quod aliqui existimaverunt nullas substantias
incorporeas esse nisi corporibus unitas; adeo quod quidam etiam
posuerunt Deum esse animam mundi, ut Augustinus narrat in VII de
Civ. Dei. Sed quia hoc fidei Catholicae repugnat, quae ponit
Deum super omnia exaltatum, secundum illud Psalmi VIII, elevata
est magnificentia tua super caelos, Origenes, hoc de Deo dicere
recusans, de aliis secutus est aliorum opinionem; sicut et in multis
aliis deceptus fuit, sequens antiquorum philosophorum opiniones.
Verbum autem Bernardi potest exponi, quod spiritus creati indigeant
corporali instrumento, non naturaliter unito, sed ad aliquid
assumpto, ut infra dicetur. Augustinus autem loquitur non asserendo,
sed opinione Platonicorum utens, qui ponebant esse quaedam animalia
aerea, quae Daemones nominabant.
Ad secundum dicendum quod Gregorius nominat Angelum rationale animal
metaphorice, propter similitudinem rationis.
Ad tertium dicendum quod vivificare effective simpliciter perfectionis
est. Unde et Deo convenit secundum illud I Reg. II, dominus
mortificat et vivificat. Sed vivificare formaliter est substantiae
quae est pars alicuius naturae, et non habentis in se integram naturam
speciei. Unde substantia intellectualis quae non est unita corpori,
est perfectior quam ea quae est corpori unita.
|
|