|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angeli non assumant
corpora. In opere enim Angeli nihil est superfluum; sicut neque in
opere naturae. Sed superfluum esset quod Angeli corpora assumerent,
Angelus enim non indiget corpore, cum eius virtus omnem virtutem
corporis excedat. Ergo Angelus non assumit corpus.
2. Praeterea, omnis assumptio ad aliquam unionem terminatur, quia
assumere dicitur quasi ad se sumere. Sed corpus non unitur Angelo ut
formae, sicut dictum est. Ex eo autem quod unitur sibi ut motori,
non dicitur assumi, alioquin sequeretur quod omnia corpora mota ab
Angelis, essent ab eis assumpta. Ergo Angeli non assumunt corpora.
3. Praeterea, Angeli non assumunt corpora de terra vel aqua, quia
non subito disparerent; neque iterum de igne, quia comburerent ea quae
contingerent; neque iterum ex aere, quia aer infigurabilis est et
incolorabilis. Ergo Angeli corpora non assumunt.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XVI de Civ. Dei, quod
Angeli in assumptis corporibus Abrahae apparuerunt.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt Angelos nunquam corpora
assumere, sed omnia quae in Scripturis divinis leguntur de
apparitionibus Angelorum, contigisse in visione prophetiae, hoc est
secundum imaginationem. Sed hoc repugnat intentioni Scripturae.
Illud enim quod imaginaria visione videtur, est in sola imaginatione
videntis, unde non videtur indifferenter ab omnibus. Scriptura autem
divina sic introducit interdum Angelos apparentes, ut communiter ab
omnibus viderentur; sicut Angeli apparentes Abrahae, visi sunt ab eo
et tota familia eius, et a Loth, et a civibus Sodomorum. Similiter
Angelus qui apparuit Tobiae, ab omnibus videbatur. Ex quo
manifestum fit huiusmodi contigisse secundum corpoream visionem, qua
videtur id quod positum est extra videntem, unde ab omnibus videri
potest. Tali autem visione non videtur nisi corpus. Cum igitur
Angeli neque corpora sint, neque habeant corpora naturaliter sibi
unita, ut ex dictis patet, relinquitur quod interdum corpora
assumant.
Ad primum ergo dicendum quod Angeli non indigent corpore assumpto
propter seipsos, sed propter nos; ut familiariter cum hominibus
conversando, demonstrent intelligibilem societatem quam homines
expectant cum eis habendam in futura vita. Hoc etiam quod Angeli
corpora assumpserunt in veteri testamento, fuit quoddam figurale
indicium quod verbum Dei assumpturum esset corpus humanum, omnes enim
apparitiones veteris testamenti ad illam apparitionem ordinatae
fuerunt, qua filius Dei apparuit in carne.
Ad secundum dicendum quod corpus assumptum unitur Angelo, non quidem
ut formae, neque solum ut motori; sed sicut motori repraesentato per
corpus mobile assumptum. Sicut enim in sacra Scriptura proprietates
rerum intelligibilium sub similitudinibus rerum sensibilium
describuntur, ita corpora sensibilia divina virtute sic formantur ab
Angelis, ut congruant ad repraesentandum Angeli intelligibiles
proprietates. Et hoc est Angelum assumere corpus.
Ad tertium dicendum quod, licet aer, in sua raritate manens, non
retineat figuram neque colorem; quando tamen condensatur, et figurari
et colorari potest, sicut patet in nubibus. Et sic Angeli assumunt
corpora ex aere, condensando ipsum virtute divina, quantum necesse est
ad corporis assumendi formationem.
|
|