|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli in corporibus
assumptis opera vitae exerceant. Angelos enim veritatis non decet
aliqua fictio. Esset autem fictio, si corpus ab eis assumptum, quod
vivum videtur et opera vitae habens, non haberet huiusmodi. Ergo
Angeli in assumpto corpore opera vitae exercent.
2. Praeterea, in operibus Angeli non sunt aliqua frustra. Frustra
autem in corpore assumpto per Angelum formarentur oculi et nares et
alia sensuum instrumenta, nisi per ea Angelus sentiret. Ergo
Angelus sentit per corpus assumptum. Quod est propriissimum opus
vitae.
3. Praeterea, moveri motu processivo est unum de operibus vitae, ut
patet in II de anima. Manifeste autem Angeli apparent in assumptis
corporibus moveri. Dicitur enim Gen. XVIII, quod Abraham
simul gradiebatur, deducens Angelos qui ei apparuerant. Et Angelus
Tobiae quaerenti, nosti viam quae ducit in civitatem Medorum?
Respondit, novi, et omnia itinera eius frequenter ambulavi. Ergo
Angeli in corporibus assumptis frequenter exercent opera vitae.
4. Praeterea, locutio est opus viventis, fit enim per vocem, quae
est sonus ab ore animalis prolatus ut dicitur in II de anima.
Manifestum est autem ex multis locis Scripturae, Angelos in
assumptis corporibus locutos fuisse. Ergo in corporibus assumptis
exercent opera vitae.
5. Praeterea, comedere est proprium opus animalis, unde dominus
post resurrectionem, in argumentum resumptae vitae, cum discipulis
manducavit, ut habetur Lucae ultimo. Sed Angeli in assumptis
corporibus apparentes comederunt, et Abraham eis cibos obtulit, quos
tamen prius adoraverat, ut habetur Gen. XVIII. Ergo Angeli in
assumptis corporibus exercent opera vitae.
6. Praeterea, generare hominem est actus vitae. Sed hoc competit
Angelis in assumptis corporibus dicitur enim Gen. VI, postquam
ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti
sunt potentes a saeculo viri famosi. Ergo Angeli exercent opera vitae
in corporibus assumptis.
Sed contra, corpora assumpta ab Angelis non vivunt, ut supra dictum
est. Ergo nec opera vitae per ea exerceri possunt.
Respondeo dicendum quod quaedam opera viventium habent aliquid commune
cum aliis operibus, ut locutio, quae est opus viventis, convenit cum
aliis sonis inanimatorum, inquantum est sonus; et progressio cum aliis
motibus, inquantum est motus. Quantum ergo ad id quod est commune
utrisque operibus, possunt opera vitae fieri ab Angelis per corpora
assumpta. Non autem quantum ad id quod est proprium viventium, quia
secundum philosophum, in libro de Somn. et Vig., cuius est
potentia, eius est actio; unde nihil potest habere opus vitae, quod
non habet vitam, quae est potentiale principium talis actionis.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut non est contra veritatem quod in
Scriptura intelligibilia sub figuris sensibilibus describuntur, quia
hoc non dicitur ad adstruendum quod intelligibilia sint sensibilia, sed
per figuras sensibilium proprietates intelligibilium secundum
similitudinem quandam dantur intelligi; ita non repugnat veritati
sanctorum Angelorum quod corpora ab eis assumpta videntur homines
viventes, licet non sint. Non enim assumuntur nisi ut per
proprietates hominis et operum hominis. Spirituales proprietates
Angelorum et eorum spiritualia opera designentur. Quod non ita
congrue fieret, si veros homines assumerent, quia proprietates eorum
ducerent in ipsos homines, non in Angelos.
Ad secundum dicendum quod sentire est totaliter opus vitae, unde nullo
modo est dicendum quod Angeli per organa assumptorum corporum
sentiant. Nec tamen superflue sunt formata. Non enim ad hoc sunt
formata, ut per ea sentiatur, sed ad hoc ut per huiusmodi organa
virtutes spirituales Angelorum designentur; sicut per oculum
designatur virtus cognitiva Angeli, et per alia membra aliae eius
virtutes, ut Dionysius docet, ult. cap. Cael. Hier.
Ad tertium dicendum quod motus qui est a motore coniuncto, est
proprium opus vitae. Sic autem non moventur corpora assumpta ab eis,
quia Angeli non sunt eorum formae. Moventur tamen Angeli per
accidens, motis huiusmodi corporibus, cum sint in eis sicut motores in
mobilibus, et ita sunt hic quod non alibi, quod de Deo dici non
potest. Unde licet Deus non moveatur, motis his in quibus est, quia
ubique est; Angeli tamen moventur per accidens ad motum corporum
assumptorum. Non autem ad motum corporum caelestium, etiamsi sint in
eis sicut motores in mobilibus, quia corpora caelestia non recedunt de
loco secundum totum; nec determinatur spiritui moventi orbem locus
secundum aliquam determinatam partem substantiae orbis, quae nunc est
in oriente, nunc in occidente; sed secundum determinatum situm, quia
semper est in oriente virtus movens, ut dicitur in VIII Physic.
Ad quartum dicendum quod Angeli proprie non loquuntur per corpora
assumpta, sed est aliquid simile locutioni, inquantum formant sonos in
aere similes vocibus humanis.
Ad quintum dicendum quod nec etiam comedere, proprie loquendo,
Angelis convenit, quia comestio importat sumptionem cibi convertibilis
in substantiam comedentis. Et quamvis in corpus Christi post
resurrectionem cibus non converteretur, sed resolveretur in
praeiacentem materiam, tamen Christus habebat corpus talis naturae in
quod posset cibus converti, unde fuit vera comestio. Sed cibus
assumptus ab Angelis neque convertebatur in corpus assumptum, neque
corpus illud talis erat naturae in quod posset alimentum converti, unde
non fuit vera comestio, sed figurativa spiritualis comestionis. Et
hoc est quod Angelus dixit, Tob. XII, cum essem vobiscum,
videbar quidem manducare et bibere, sed ego potu invisibili et cibo
utor. Abraham autem obtulit eis cibos, existimans eos homines esse;
in quibus tamen Deum venerabatur, sicut solet Deus esse in
prophetis, ut Augustinus dicit, XVI de Civ. Dei.
Ad sextum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XV de Civ.
Dei, multi se expertos, vel ab expertis audisse confirmant,
Silvanos et Faunos, quos vulgus incubos vocat, improbos saepe
extitisse mulieribus et earum expetisse atque peregisse concubitum.
Unde hoc negare impudentiae videtur. Sed Angeli Dei sancti nullo
modo sic labi ante diluvium potuerunt. Unde per filios Dei
intelliguntur filii Seth, qui boni erant, filias autem hominum
nominat Scriptura eas quae natae erant de stirpe Cain. Neque
mirandum est quod de eis gigantes nasci potuerunt, neque enim omnes
gigantes fuerunt, sed multo plures ante diluvium quam post. Si tamen
ex coitu Daemonum aliqui interdum nascuntur, hoc non est per semen ab
eis decisum, aut a corporibus assumptis, sed per semen alicuius
hominis ad hoc acceptum, utpote quod idem Daemon qui est succubus ad
virum, fiat incubus ad mulierem; sicut et aliarum rerum semina
assumunt ad aliquarum rerum generationem, ut Augustinus dicit, III
de Trin.; ut sic ille qui nascitur non sit filius Daemonis, sed
illius hominis cuius est semen acceptum.
|
|