|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus non sit in
loco. Dicit enim Boetius, in libro de Hebd., communis animi
conceptio apud sapientes est, incorporalia in loco non esse. Et
Aristoteles, in IV Physic., dicit quod non omne quod est, est in
loco, sed mobile corpus. Sed Angelus non est corpus, ut supra
ostensum est. Ergo Angelus non est in loco.
2. Praeterea, locus est quantitas positionem habens. Omne ergo
quod est in loco, habet aliquem situm. Sed habere situm non potest
convenire Angelo, cum substantia sua sit immunis a quantitate, cuius
propria differentia est positionem habere. Ergo Angelus non est in
loco.
3. Praeterea, esse in loco est mensurari loco et contineri a loco,
ut patet per philosophum in IV Physic. Sed Angelus non potest
mensurari neque contineri a loco, quia continens est formalius
contento, sicut aer aqua, ut dicitur in IV Physic. Ergo Angelus
non est in loco.
Sed contra est quod in collecta dicitur, Angeli tui sancti,
habitantes in ea, nos in pace custodiant.
Respondeo dicendum quod Angelo convenit esse in loco, aequivoce tamen
dicitur Angelus esse in loco, et corpus. Corpus enim est in loco per
hoc, quod applicatur loco secundum contactum dimensivae quantitatis.
Quae quidem in Angelis non est; sed est in eis quantitas virtualis.
Per applicationem igitur virtutis angelicae ad aliquem locum
qualitercumque, dicitur Angelus esse in loco corporeo. Et secundum
hoc patet quod non oportet dicere quod Angelus commensuretur loco; vel
quod habeat situm in continuo. Haec enim conveniunt corpori locato,
prout est quantum quantitate dimensiva. Similiter etiam non oportet
propter hoc, quod contineatur a loco. Nam substantia incorporea sua
virtute contingens rem corpoream, continet ipsam, et non continetur ab
ea, anima enim est in corpore ut continens, et non ut contenta. Et
similiter Angelus dicitur esse in loco corporeo, non ut contentum,
sed ut continens aliquo modo.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|