|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus possit esse in
pluribus locis simul. Angelus enim non est minoris virtutis quam
anima. Sed anima est simul in pluribus locis, quia est tota in
qualibet parte corporis, ut Augustinus dicit. Ergo Angelus potest
esse in pluribus locis simul.
2. Praeterea, Angelus est in corpore assumpto; et cum assumat
corpus continuum, videtur quod sit in qualibet eius parte. Sed
secundum partes eius considerantur diversa loca. Ergo Angelus est
simul in pluribus locis.
3. Praeterea, Damascenus dicit quod ubi Angelus operatur, ibi
est. Sed aliquando operatur simul in pluribus locis, ut patet de
Angelo subvertente Sodomam, Gen. XIX. Ergo Angelus potest
esse in pluribus locis simul.
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod Angeli, dum sunt in
caelo, non sunt in terra.
Respondeo dicendum quod Angelus est virtutis et essentiae finitae.
Divina autem virtus et essentia infinita est, et est universalis causa
omnium, et ideo sua virtute omnia contingit, et non solum in pluribus
locis est, sed ubique. Virtus autem Angeli, quia finita est, non
se extendit ad omnia, sed ad aliquid unum determinatum. Oportet enim
quidquid comparatur ad unam virtutem, ut unum aliquid comparari ad
ipsam. Sicut igitur universum ens comparatur ut unum aliquid ad
universalem Dei virtutem, ita et aliquod particulare ens comparatur ut
aliquid unum ad Angeli virtutem. Unde cum Angelus sit in loco per
applicationem virtutis suae ad locum, sequitur quod non sit ubique,
nec in pluribus locis, sed in uno loco tantum. Circa hoc tamen aliqui
decepti sunt. Quidam enim, imaginationem transcendere non valentes,
cogitaverunt indivisibilitatem Angeli ad modum indivisibilitatis
puncti, et inde crediderunt quod Angelus non posset esse nisi in loco
punctali. Sed manifeste decepti sunt. Nam punctum est indivisibile
habens situm, sed Angelus est indivisibile extra genus quantitatis et
situs existens. Unde non est necesse quod determinetur ei unus locus
indivisibilis secundum situm; sed vel divisibilis vel indivisibilis,
vel maior vel minor, secundum quod voluntarie applicat suam virtutem ad
corpus maius vel minus. Et sic totum corpus cui per suam virtutem
applicatur, correspondet ei ut unus locus. Nec tamen oportet quod si
aliquis Angelus movet caelum, quod sit ubique. Primo quidem, quia
non applicatur virtus eius nisi ad id quod primo ab ipso movetur, una
autem pars caeli est in qua primo est motus, scilicet pars orientis,
unde etiam philosophus, in VIII Physic., virtutem motoris
caelorum attribuit parti orientis. Secundo, quia non ponitur a
philosophis quod una substantia separata moveat omnes orbes immediate.
Unde non oportet quod sit ubique. Sic igitur patet quod diversimode
esse in loco convenit corpori, et Angelo, et Deo. Nam corpus est
in loco circumscriptive, quia commensuratur loco. Angelus autem non
circumscriptive, cum non commensuretur loco, sed definitive, quia ita
est in uno loco, quod non in alio. Deus autem neque circumscriptive
neque definitive, quia est ubique.
Et per hoc patet de facili responsio ad obiecta, quia totum illud cui
immediate applicatur virtus Angeli, reputatur ut unus locus eius,
licet sit continuum.
|
|