|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod plures Angeli possint
simul esse in eodem loco. Plura enim corpora non possunt esse simul in
eodem loco, quia replent locum. Sed Angeli non replent locum, quia
solum corpus replet locum, ut non sit vacuum, ut patet per
philosophum, in IV Physic. Ergo plures Angeli possunt esse in uno
loco.
2. Praeterea, plus differt Angelus et corpus quam duo Angeli.
Sed Angelus et corpus sunt simul in eodem loco, quia nullus locus est
qui non sit plenus sensibili corpore, ut probatur in IV Physic.
Ergo multo magis duo Angeli possunt esse in eodem loco.
3. Praeterea, anima est in qualibet parte corporis, secundum
Augustinum. Sed Daemones, licet non illabantur mentibus,
illabuntur tamen interdum corporibus, et sic anima et Daemon sunt
simul in eodem loco. Ergo, eadem ratione, quaecumque aliae
spirituales substantiae.
Sed contra, duae animae non sunt in eodem corpore. Ergo, pari
ratione, neque duo Angeli in eodem loco.
Respondeo dicendum quod duo Angeli non sunt simul in eodem loco. Et
ratio huius est, quia impossibile est quod duae causae completae sint
immediatae unius et eiusdem rei. Quod patet in omni genere causarum,
una enim est forma proxima unius rei, et unum est proximum movens,
licet possint esse plures motores remoti. Nec habet instantiam de
pluribus trahentibus navem, quia nullus eorum est perfectus motor, cum
virtus uniuscuiusque sit insufficiens ad movendum; sed omnes simul sunt
in loco unius motoris, inquantum omnes virtutes eorum aggregantur ad
unum motum faciendum. Unde cum Angelus dicatur esse in loco per hoc
quod virtus eius immediate contingit locum per modum continentis
perfecti, ut dictum est, non potest esse nisi unus Angelus in uno
loco.
Ad primum ergo dicendum quod plures Angelos esse in uno loco non
impeditur propter impletionem loci, sed propter aliam causam, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod Angelus et corpus non eodem modo sunt in
loco, unde ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum quod nec etiam Daemon et anima comparantur ad
corpus secundum eandem habitudinem causae; cum anima sit forma, non
autem Daemon. Unde ratio non sequitur.
|
|