|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus non possit
moveri localiter. Ut enim probat philosophus in VI Physic.,
nullum impartibile movetur, quia dum aliquid est in termino a quo, non
movetur; nec etiam dum est in termino ad quem, sed tunc mutatum est,
unde relinquitur quod omne quod movetur, dum movetur, partim est in
termino a quo, et partim in termino ad quem. Sed Angelus est
impartibilis. Ergo Angelus non potest moveri localiter.
2. Praeterea, motus est actus imperfecti, ut dicitur in III
Physic. Sed Angelus beatus non est imperfectus. Ergo Angelus
beatus non movetur localiter.
3. Praeterea, motus non est nisi propter indigentiam. Sed
sanctorum Angelorum nulla est indigentia. Ergo sancti Angeli
localiter non moventur.
Sed contra, eiusdem rationis est Angelum beatum moveri, et animam
beatam moveri. Sed necesse est dicere animam beatam localiter moveri,
cum sit articulus fidei quod Christus secundum animam, descendit ad
Inferos. Ergo Angelus beatus movetur localiter.
Respondeo dicendum quod Angelus beatus potest moveri localiter. Sed
sicut esse in loco aequivoce convenit corpori et Angelo, ita etiam et
moveri secundum locum. Corpus enim est in loco, inquantum continetur
sub loco, et commensuratur loco. Unde oportet quod etiam motus
corporis secundum locum, commensuretur loco, et sit secundum
exigentiam eius. Et inde est quod secundum continuitatem magnitudinis
est continuitas motus; et secundum prius et posterius in magnitudine,
est prius et posterius in motu locali corporis, ut dicitur in IV
Physic. Sed Angelus non est in loco ut commensuratus et contentus,
sed magis ut continens. Unde motus Angeli in loco, non oportet quod
commensuretur loco, nec quod sit secundum exigentiam eius, ut habeat
continuitatem ex loco; sed est motus non continuus. Quia enim
Angelus non est in loco nisi secundum contactum virtutis, ut dictum
est, necesse est quod motus Angeli in loco nihil aliud sit quam
diversi contactus diversorum locorum successive et non simul, quia
Angelus non potest simul esse in pluribus locis, ut supra dictum est.
Huiusmodi autem contactus non est necessarium esse continuos. Potest
tamen in huiusmodi contactibus continuitas quaedam inveniri. Quia, ut
dictum est, nihil prohibet Angelo assignare locum divisibilem, per
contactum suae virtutis; sicut corpori assignatur locus divisibilis,
per contactum suae magnitudinis. Unde sicut corpus successive, et non
simul, dimittit locum in quo prius erat, et ex hoc causatur
continuitas in motu locali eius; ita etiam Angelus potest dimittere
successive locum divisibilem in quo prius erat, et sic motus eius erit
continuus. Et potest etiam totum locum simul dimittere, et toti
alteri loco simul se applicare, et sic motus eius non erit continuus.
Ad primum ergo dicendum quod illa ratio dupliciter deficit in
proposito. Primo quidem, quia demonstratio Aristotelis procedit de
indivisibili secundum quantitatem, cui respondet locus de necessitate
indivisibilis. Quod non potest dici de Angelo. Secundo, quia
demonstratio Aristotelis procedit de motu continuo. Si enim motus non
esset continuus, posset dici quod aliquid movetur dum est in termino a
quo, et dum est in termino ad quem, quia ipsa successio diversorum ubi
circa eandem rem, motus diceretur; unde in quolibet illorum ubi res
esset, illa posset dici moveri. Sed continuitas motus hoc impedit,
quia nullum continuum est in termino suo, ut patet, quia linea non est
in puncto. Et ideo oportet quod illud quod movetur, non sit totaliter
in altero terminorum, dum movetur; sed partim in uno, et partim in
altero. Secundum ergo quod motus Angeli non est continuus,
demonstratio Aristotelis non procedit in proposito. Sed secundum quod
motus Angeli ponitur continuus, sic concedi potest quod Angelus, dum
movetur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem
(ut tamen partialitas non referatur ad substantiam Angeli, sed ad
locum), quia in principio sui motus continui, Angelus est in toto
loco divisibili a quo incipit moveri; sed dum est in ipso moveri, est
in parte primi loci quem deserit, et in parte secundi loci quem
occupat. Et hoc quidem quod possit occupare partes duorum locorum,
competit Angelo ex hoc quod potest occupare locum divisibilem per
applicationem suae virtutis sicut corpus per applicationem
magnitudinis. Unde sequitur de corpore mobili secundum locum, quod
sit divisibile secundum magnitudinem de Angelo autem, quod virtus eius
possit applicari alicui divisibili.
Ad secundum dicendum quod motus existentis in potentia, est actus
imperfecti. Sed motus qui est secundum applicationem virtutis, est
existentis in actu, quia virtus rei est secundum quod actu est.
Ad tertium dicendum quod motus existentis in potentia, est propter
indigentiam suam, sed motus existentis in actu, non est propter
indigentiam suam, sed propter indigentiam alterius. Et hoc modo
Angelus, propter indigentiam nostram, localiter movetur, secundum
illud Heb. I, omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium
missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis.
|
|