|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus non transeat
per medium. Omne enim quod pertransit medium, prius pertransit locum
sibi aequalem, quam maiorem. Locus autem aequalis Angeli, qui est
indivisibilis, est locus punctalis. Si ergo Angelus in suo motu
pertransit medium, oportet quod numeret puncta infinita suo motu, quod
est impossibile.
2. Praeterea, Angelus est simplicioris substantiae quam anima
nostra. Sed anima nostra sua cogitatione potest transire de uno
extremo in aliud, non pertranseundo medium, possum enim cogitare
Galliam et postea Syriam, nihil cogitando de Italia, quae est in
medio. Ergo multo magis Angelus potest de uno extremo transire ad
aliud, non per medium.
Sed contra, si Angelus movetur de uno loco ad alium, quando est in
termino ad quem, non movetur, sed mutatus est. Sed ante omne mutatum
esse praecedit mutari, ergo alicubi existens movebatur. Sed non
movebatur dum erat in termino a quo. Movebatur ergo dum erat in
medio. Et ita oportet quod pertranseat medium.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, motus localis
Angeli potest esse continuus, et non continuus. Si ergo sit
continuus, non potest Angelus moveri de uno extremo in alterum, quin
transeat per medium, quia, ut dicitur in V Physic., medium est in
quod prius venit quod continue mutatur, quam in quod mutatur ultimum;
ordo enim prioris et posterioris in motu continuo, est secundum ordinem
prioris et posterioris in magnitudine, ut dicitur in IV Physic. Si
autem motus Angeli non sit continuus, possibile est quod pertranseat
de aliquo extremo in aliud, non pertransito medio. Quod sic patet.
Inter quaelibet enim duo extrema loca sunt infinita loca media; sive
accipiantur loca divisibilia, sive indivisibilia. Et de
indivisibilibus quidem manifestum est, quia inter quaelibet duo puncta
sunt infinita puncta media, cum nulla duo puncta consequantur se
invicem sine medio, ut in VI Physic. probatur. De locis autem
divisibilibus necesse est etiam hoc dicere. Et hoc demonstratur ex
motu continuo alicuius corporis. Corpus enim non movetur de loco ad
locum nisi in tempore. In toto autem tempore mensurante motum
corporis, non est accipere duo nunc, in quibus corpus quod movetur non
sit in alio et alio loco, quia si in uno et eodem loco esset in duobus
nunc, sequeretur quod ibi quiesceret; cum nihil aliud sit quiescere
quam in loco eodem esse nunc et prius. Cum igitur inter primum nunc et
ultimum temporis mensurantis motum, sint infinita nunc, oportet quod
inter primum locum, a quo incipit moveri, et ultimum locum, ad quem
terminatur motus, sint infinita loca. Et hoc sic etiam sensibiliter
apparet. Sit enim unum corpus unius palmi, et sit via per quam
transit, duorum palmorum, manifestum est quod locus primus, a quo
incipit motus, est unius palmi; et locus, ad quem terminatur motus,
est alterius palmi. Manifestum est autem quod, quando incipit
moveri, paulatim deserit primum palmum, et subintrat secundum.
Secundum ergo quod dividitur magnitudo palmi, secundum hoc
multiplicantur loca media, quia quodlibet punctum signatum in
magnitudine primi palmi, est principium unius loci; et punctum
signatum in magnitudine alterius palmi, est terminus eiusdem. Unde
cum magnitudo sit divisibilis in infinitum, et puncta sint etiam
infinita in potentia in qualibet magnitudine; sequitur quod inter
quaelibet duo loca sint infinita loca media. Mobile autem infinitatem
mediorum locorum non consumit nisi per continuitatem motus, quia sicut
loca media sunt infinita in potentia, ita et in motu continuo est
accipere infinita quaedam in potentia. Si ergo motus non sit
continuus, omnes partes motus erunt numeratae in actu. Si ergo mobile
quodcumque moveatur motu non continuo, sequitur quod vel non transeat
omnia media, vel quod actu numeret media infinita, quod est
impossibile. Sic igitur secundum quod motus Angeli non est
continuus, non pertransit omnia media. Hoc autem, scilicet moveri de
extremo in extremum et non per medium, potest convenire Angelo sed non
corpori. Quia corpus mensuratur et continetur sub loco, unde oportet
quod sequatur leges loci in suo motu. Sed substantia Angeli non est
subdita loco ut contenta, sed est superior eo ut continens, unde in
potestate eius est applicare se loco prout vult, vel per medium vel
sine medio.
Ad primum ergo dicendum quod locus Angeli non accipitur ei aequalis
secundum magnitudinem, sed secundum contactum virtutis, et sic locus
Angeli potest esse divisibilis, et non semper punctalis. Sed tamen
loca media etiam divisibilia, sunt infinita, ut dictum est, sed
consumuntur per continuitatem motus, ut patet ex praedictis.
Ad secundum dicendum quod Angelus dum movetur localiter, applicatur
eius essentia diversis locis, animae autem essentia non applicatur
rebus quas cogitat, sed potius res cogitatae sunt in ipsa. Et ideo
non est simile.
Ad tertium dicendum quod in motu continuo mutatum esse non est pars
moveri, sed terminus unde oportet quod moveri sit ante mutatum esse.
Et ideo oportet quod talis motus sit per medium. Sed in motu non
continuo mutatum esse est pars, sicut unitas est pars numeri, unde
successio diversorum locorum, etiam sine medio, constituit talem
motum.
|
|