|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod motus Angeli sit in
instanti. Quanto enim virtus motoris fuerit fortior, et mobile minus
resistens motori, tanto motus est velocior. Sed virtus Angeli
moventis seipsum, improportionabiliter excedit virtutem moventem
aliquod corpus. Proportio autem velocitatum est secundum minorationem
temporis. Omne autem tempus omni tempori proportionabile est. Si
igitur aliquod corpus movetur in tempore, Angelus movetur in
instanti.
2. Praeterea, motus Angeli simplicior est quam aliqua mutatio
corporalis. Sed aliqua mutatio corporalis est in instanti, ut
illuminatio, tum quia non illuminatur aliquid successive, sicut
calefit successive; tum quia radius non prius pertingit ad propinquum
quam ad remotum. Ergo multo magis motus Angeli est in instanti.
3. Praeterea, si Angelus movetur in tempore de loco ad locum,
manifestum est quod in ultimo instanti illius temporis est in termino ad
quem, in toto autem tempore praecedenti, aut est in loco immediate
praecedenti, qui accipitur ut terminus a quo; aut partim in uno et
partim in alio. Si autem partim in uno et partim in alio, sequitur
quod sit partibilis, quod est impossibile. Ergo in toto tempore
praecedenti est in termino a quo. Ergo quiescit ibi, cum quiescere
sit in eodem esse nunc et prius, ut dictum est. Et sic sequitur quod
non moveatur nisi in ultimo instanti temporis.
Sed contra, in omni mutatione est prius et posterius. Sed prius et
posterius motus numeratur secundum tempus. Ergo omnis motus est in
tempore, etiam motus Angeli; cum in eo sit prius et posterius.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt motum localem Angeli esse in
instanti. Dicebant enim quod, cum Angelus movetur de uno loco ad
alium, in toto tempore praecedenti Angelus est in termino a quo in
ultimo autem instanti illius temporis est in termino ad quem. Nec
oportet esse aliquod medium inter duos terminos; sicut non est aliquod
medium inter tempus et terminum temporis. Inter duo autem nunc
temporis, est tempus medium, unde dicunt quod non est dare ultimum
nunc in quo fuit in termino a quo. Sicut in illuminatione, et in
generatione substantiali ignis, non est dare ultimum instans in quo aer
fuit tenebrosus, vel in quo materia fuit sub privatione formae ignis,
sed est dare ultimum tempus, ita quod in ultimo illius temporis est vel
lumen in aere, vel forma ignis in materia. Et sic illuminatio et
generatio substantialis dicuntur motus instantanei. Sed hoc non habet
locum in proposito. Quod sic ostenditur. De ratione enim quietis est
quod quiescens non aliter se habeat nunc et prius, et ideo in quolibet
nunc temporis mensurantis quietem, quiescens est in eodem et in primo,
et in medio, et in ultimo. Sed de ratione motus est quod id quod
movetur, aliter se habeat nunc et prius, et ideo in quolibet nunc
temporis mensurantis motum, mobile se habet in alia et alia
dispositione, unde oportet quod in ultimo nunc habeat formam quam prius
non habebat. Et sic patet quod quiescere in toto tempore in aliquo,
puta in albedine, est esse in illo in quolibet instanti illius
temporis, unde non est possibile ut aliquid in toto tempore praecedenti
quiescat in uno termino et postea in ultimo instanti illius temporis sit
in alio termino. Sed hoc est possibile in motu, quia moveri in toto
aliquo tempore, non est esse in eadem dispositione in quolibet instanti
illius temporis. Igitur omnes huiusmodi mutationes instantaneae sunt
termini motus continui, sicut generatio est terminus alterationis
materiae, et illuminatio terminus motus localis corporis illuminantis.
Motus autem localis Angeli non est terminus alicuius alterius motus
continui, sed est per seipsum, a nullo alio motu dependens. Unde
impossibile est dicere quod in toto tempore sit in aliquo loco, et in
ultimo nunc sit in alio loco. Sed oportet assignare nunc in quo ultimo
fuit in loco praecedenti. Ubi autem sunt multa nunc sibi succedentia,
ibi de necessitate est tempus, cum tempus nihil aliud sit quam
numeratio prioris et posterioris in motu. Unde relinquitur quod motus
Angeli sit in tempore. In continuo quidem tempore, si sit motus eius
continuus; in non continuo autem, si motus sit non continuus (utroque
enim modo contingit esse motum Angeli, ut dictum est), continuitas
enim temporis est ex continuitate motus, ut dicitur in IV Physic.
Sed istud tempus, sive sit tempus continuum sive non, non est idem
cum tempore quod mensurat motum caeli, et quo mensurantur omnia
corporalia, quae habent mutabilitatem ex motu caeli. Motus enim
Angeli non dependet ex motu caeli.
Ad primum ergo dicendum quod, si tempus motus Angeli non sit
continuum, sed successio quaedam ipsorum nunc, non habebit
proportionem ad tempus quod mensurat motum corporalium, quod est
continuum, cum non sit eiusdem rationis. Si vero sit continuum, est
quidem proportionabile, non quidem propter proportionem moventis et
mobilis sed propter proportionem magnitudinum in quibus est motus. Et
praeterea, velocitas motus Angeli non est secundum quantitatem suae
virtutis; sed secundum determinationem suae voluntatis.
Ad secundum dicendum quod illuminatio est terminus motus; et est
alteratio, non motus localis ut intelligatur lumen moveri prius ad
propinquum, quam ad remotum. Motus autem Angeli est localis, et non
est terminus motus. Unde non est simile.
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de tempore continuo.
Tempus autem motus Angeli potest esse non continuum. Et sic Angelus
in uno instanti potest esse in uno loco, et in alio instanti in alio
loco, nullo tempore intermedio existente. Si autem tempus motus
Angeli sit continuum, Angelus in toto tempore praecedenti ultimum
nunc, variatur per infinita loca, ut prius expositum est. Est tamen
partim in uno locorum continuorum et partim in alio, non quod
substantia illius sit partibilis; sed quia virtus sua applicatur ad
partem primi loci et ad partem secundi, ut etiam supra dictum est.
|
|