|
Consideratis his quae ad substantiam Angeli pertinent, procedendum
est ad cognitionem ipsius. Haec autem consideratio erit
quadripartita, nam primo considerandum est de his quae pertinent ad
virtutem cognoscitivam Angeli; secundo, de his quae pertinent ad
medium cognoscendi ipsius; tertio, de his quae ab eo cognoscuntur;
quarto, de modo cognitionis ipsorum. Circa primum quaeruntur
quinque. Primo, utrum intelligere Angeli sit sua substantia.
Secundo, utrum eius esse sit suum intelligere. Tertio, utrum eius
substantia sit sua virtus intellectiva. Quarto, utrum in Angelis sit
intellectus agens et possibilis. Quinto, utrum in eis sit aliqua alia
potentia cognoscitiva quam intellectus.
|
|