|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod intelligere Angeli sit
eius substantia. Angelus enim est sublimior et simplicior quam
intellectus agens animae. Sed substantia intellectus agentis est sua
actio; ut patet in III de anima per Aristotelem, et eius
Commentatorem. Ergo, multo fortius, substantia Angeli est sua
actio, quae est intelligere.
2. Praeterea, philosophus dicit, in XII Metaphys., quod actio
intellectus est vita. Sed cum vivere sit esse viventibus, ut dicitur
in II de anima, videtur quod vita sit essentia. Ergo actio
intellectus est essentia intelligentis Angeli.
3. Praeterea, si extrema sunt unum, medium non differt ab eis,
quia extremum magis distat ab extremo, quam medium. Sed in Angelo
idem est intellectus et intellectum, ad minus inquantum intelligit
essentiam suam. Ergo intelligere, quod cadit medium inter intellectum
et rem intellectam, est idem cum substantia Angeli intelligentis.
Sed contra, plus differt actio rei a substantia eius, quam ipsum esse
eius. Sed nullius creati suum esse est sua substantia, hoc enim
solius Dei proprium est, ut ex superioribus patet. Ergo neque
Angeli, neque alterius creaturae, sua actio est eius substantia.
Respondeo dicendum quod impossibile est quod actio Angeli, vel
cuiuscumque alterius creaturae, sit eius substantia. Actio enim est
proprie actualitas virtutis; sicut esse est actualitas substantiae vel
essentiae. Impossibile est autem quod aliquid quod non est purus
actus, sed aliquid habet de potentia admixtum, sit sua actualitas,
quia actualitas potentialitati repugnat. Solus autem Deus est actus
purus. Unde in solo Deo sua substantia est suum esse et suum agere.
Praeterea, si intelligere Angeli esset sua substantia, oporteret
quod intelligere Angeli esset subsistens. Intelligere autem
subsistens non potest esse nisi unum; sicut nec aliquod abstractum
subsistens. Unde unius Angeli substantia non distingueretur neque a
substantia Dei, quae est ipsum intelligere subsistens; neque a
substantia alterius Angeli. Si etiam Angelus ipse esset suum
intelligere, non possent esse gradus in intelligendo perfectius et
minus perfecte, cum hoc contingat propter diversam participationem
ipsius intelligere.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur quod intellectus agens est
sua actio, est praedicatio non per essentiam, sed per concomitantiam,
quia cum sit in actu eius substantia, statim quantum est in se,
concomitatur ipsam actio. Quod non est de intellectu possibili, qui
non habet actiones nisi postquam fuerit factus in actu.
Ad secundum dicendum quod vita non hoc modo se habet ad vivere, sicut
essentia ad esse; sed sicut cursus ad currere, quorum unum significat
actum in abstracto, aliud in concreto. Unde non sequitur si vivere
sit esse, quod vita sit essentia. Quamvis etiam quandoque vita pro
essentia ponatur; secundum quod Augustinus dicit, in libro de
Trin., quod memoria et intelligentia et voluntas sunt una essentia,
una vita. Sed sic non accipitur a philosopho cum dicit quod actio
intellectus est vita.
Ad tertium dicendum quod actio quae transit in aliquid extrinsecum,
est realiter media inter agens et subiectum recipiens actionem. Sed
actio quae manet in agente, non est realiter medium inter agens et
obiectum, sed secundum modum significandi tantum, realiter vero
consequitur unionem obiecti cum agente. Ex hoc enim quod intellectum
fit unum cum intelligente, consequitur intelligere, quasi quidam
effectus differens ab utroque.
|
|