|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intelligere Angeli sit
eius esse. Vivere enim viventibus est esse, ut dicitur in II de
anima. Sed intelligere est quoddam vivere, ut in eodem dicitur.
Ergo intelligere Angeli est eius esse.
2. Praeterea, sicut se habet causa ad causam, ita effectus ad
effectum. Sed forma per quam Angelus est, est eadem cum forma per
quam intelligit ad minus seipsum. Ergo eius intelligere est idem cum
suo esse.
Sed contra, intelligere Angeli est motus eius; ut patet per
Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Sed esse non est motus. Ergo
esse Angeli non est intelligere eius.
Respondeo dicendum quod actio Angeli non est eius esse, neque actio
alicuius creaturae. Duplex enim est actionis genus, ut dicitur IX
Metaphys. Una scilicet actio est quae transit in aliquid exterius,
inferens ei passionem, sicut urere et secare. Alia vero actio est
quae non transit in rem exteriorem, sed manet in ipso agente, sicut
sentire, intelligere et velle, per huiusmodi enim actionem non
immutatur aliquid extrinsecum, sed totum in ipso agente agitur. De
prima ergo actione manifestum est quod non potest esse ipsum esse
agentis, nam esse agentis significatur intra ipsum, actio autem talis
est effluxus in actum ab agente. Secunda autem actio de sui ratione
habet infinitatem, vel simpliciter, vel secundum quid. Simpliciter
quidem, sicut intelligere, cuius obiectum est verum, et velle, cuius
obiectum est bonum, quorum utrumque convertitur cum ente; et ita
intelligere et velle, quantum est de se, habent se ad omnia; et
utrumque recipit speciem ab obiecto. Secundum quid autem infinitum est
sentire, quod se habet ad omnia sensibilia, sicut visus ad omnia
visibilia. Esse autem cuiuslibet creaturae est determinatum ad unum
secundum genus et speciem, esse autem solius Dei est simpliciter
infinitum, in se omnia comprehendens, ut dicit Dionysius, V cap.
de Div. Nom. Unde solum esse divinum est suum intelligere et suum
velle.
Ad primum ergo dicendum quod vivere quandoque sumitur pro ipso esse
viventis, quandoque vero pro operatione vitae, idest per quam
demonstratur aliquid esse vivens. Et hoc modo philosophus dicit quod
intelligere est vivere quoddam, ibi enim distinguit diversos gradus
viventium secundum diversa opera vitae.
Ad secundum dicendum quod ipsa essentia Angeli est ratio totius sui
esse, non autem est ratio totius sui intelligere, quia non omnia
intelligere potest per suam essentiam. Et ideo secundum propriam
rationem, inquantum est talis essentia, comparatur ad ipsum esse
Angeli. Sed ad eius intelligere comparatur secundum rationem
universalioris obiecti, scilicet veri vel entis. Et sic patet quod,
licet sit eadem forma, non tamen secundum eandem rationem est
principium essendi et intelligendi. Et propter hoc non sequitur quod
in Angelo sit idem esse et intelligere.
|
|