|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtus vel potentia
intellectiva in Angelo non sit aliud quam sua essentia. Mens enim et
intellectus nominant potentiam intellectivam. Sed Dionysius in
pluribus locis suorum librorum, nominat ipsos Angelos intellectus et
mentes. Ergo Angelus est sua potentia intellectiva.
2. Praeterea, si potentia intellectiva in Angelo est aliquid
praeter eius essentiam, oportet quod sit accidens, hoc enim dicimus
esse accidens alicuius, quod est praeter eius essentiam. Sed forma
simplex subiectum esse non potest, ut Boetius dicit, in libro de
Trin. Ergo Angelus non esset forma simplex, quod est contra
praemissa.
3. Praeterea, Augustinus dicit, XII Confess., quod Deus
fecit angelicam naturam prope se, materiam autem primam prope nihil,
ex quo videtur quod Angelus sit simplicior quam materia prima, utpote
Deo propinquior. Sed materia prima est sua potentia. Ergo multo
magis Angelus est sua potentia intellectiva.
Sed contra est quod Dionysius dicit, XI cap. Angel. Hier.,
quod Angeli dividuntur in substantiam, virtutem et operationem. Ergo
aliud est in eis substantia, et aliud virtus, et aliud operatio.
Respondeo dicendum quod nec in Angelo nec in aliqua creatura, virtus
vel potentia operativa est idem quod sua essentia. Quod sic patet.
Cum enim potentia dicatur ad actum, oportet quod secundum diversitatem
actuum sit diversitas potentiarum, propter quod dicitur quod proprius
actus respondet propriae potentiae. In omni autem creato essentia
differt a suo esse, et comparatur ad ipsum sicut potentia ad actum, ut
ex supra dictis patet. Actus autem ad quem comparatur potentia
operativa, est operatio. In Angelo autem non est idem intelligere et
esse, nec aliqua alia operatio aut in ipso aut in quocumque alio
creato, est idem quod eius esse. Unde essentia Angeli non est eius
potentia intellectiva, nec alicuius creati essentia est eius operativa
potentia.
Ad primum ergo dicendum quod Angelus dicitur intellectus et mens,
quia tota eius cognitio est intellectualis. Cognitio autem animae
partim est intellectualis, et partim sensitiva.
Ad secundum dicendum quod forma simplex quae est actus purus, nullius
accidentis potest esse subiectum, quia subiectum comparatur ad accidens
ut potentia ad actum. Et huiusmodi est solus Deus. Et de tali forma
loquitur ibi Boetius. Forma autem simplex quae non est suum esse,
sed comparatur ad ipsum ut potentia ad actum, potest esse subiectum
accidentis, et praecipue eius quod consequitur speciem, huiusmodi enim
accidens pertinet ad formam (accidens vero quod est individui, non
consequens totam speciem, consequitur materiam, quae est
individuationis principium). Et talis forma simplex est Angelus.
Ad tertium dicendum quod potentia materiae est ad ipsum esse
substantiale, et non potentia operativa, sed ad esse accidentale.
Unde non est simile.
|
|