|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Angelo sit
intellectus agens et possibilis. Dicit enim philosophus, in III de
anima, quod sicut in omni natura est aliquid quo est omnia fieri, et
aliquid quo est omnia facere, ita etiam in anima. Sed Angelus est
natura quaedam. Ergo in eo est intellectus agens et possibilis.
2. Praeterea, recipere est proprium intellectus possibilis,
illuminare autem est proprium intellectus agentis, ut patet in III
de anima. Sed Angelus recipit illuminationem a superiori, et
illuminat inferiorem. Ergo in eo est intellectus agens et possibilis.
Sed contra est quod in nobis intellectus agens et possibilis est per
comparationem ad phantasmata; quae quidem comparantur ad intellectum
possibilem ut colores ad visum, ad intellectum autem agentem ut colores
ad lumen, ut patet ex III de anima. Sed hoc non est in Angelo.
Ergo in Angelo non est intellectus agens et possibilis.
Respondeo dicendum quod necessitas ponendi intellectum possibilem in
nobis, fuit propter hoc, quod nos invenimur quandoque intelligentes in
potentia et non in actu, unde oportet esse quandam virtutem, quae sit
in potentia ad intelligibilia ante ipsum intelligere, sed reducitur in
actum eorum cum fit sciens, et ulterius cum fit considerans. Et haec
virtus vocatur intellectus possibilis. Necessitas autem ponendi
intellectum agentem fuit, quia naturae rerum materialium, quas nos
intelligimus, non subsistunt extra animam immateriales et
intelligibiles in actu, sed sunt solum intelligibiles in potentia,
extra animam existentes, et ideo oportuit esse aliquam virtutem, quae
faceret illas naturas intelligibiles actu. Et haec virtus dicitur
intellectus agens in nobis. Utraque autem necessitas deest in
Angelis. Quia neque sunt quandoque intelligentes in potentia tantum,
respectu eorum quae naturaliter intelligunt, neque intelligibilia eorum
sunt intelligibilia in potentia, sed in actu; intelligunt enim primo
et principaliter res immateriales, ut infra patebit. Et ideo non
potest in eis esse intellectus agens et possibilis, nisi aequivoce.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus intelligit ista duo esse in
omni natura in qua contingit esse generari vel fieri, ut ipsa verba
demonstrant. In Angelo autem non generatur scientia, sed naturaliter
adest. Unde non oportet ponere in eis agens et possibile.
Ad secundum dicendum quod intellectus agentis est illuminare non quidem
alium intelligentem, sed intelligibilia in potentia, inquantum per
abstractionem facit ea intelligibilia actu. Ad intellectum autem
possibilem pertinet esse in potentia respectu naturalium
cognoscibilium, et quandoque fieri actu. Unde quod Angelus illuminat
Angelum, non pertinet ad rationem intellectus agentis. Neque ad
rationem intellectus possibilis pertinet, quod illuminatur de
supernaturalibus mysteriis, ad quae cognoscenda quandoque est in
potentia. Si quis autem velit haec vocare intellectum agentem et
possibilem, aequivoce dicet, nec de nominibus est curandum.
|
|