|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit sola
intellectiva cognitio. Dicit enim Augustinus, VIII de Civ.
Dei, quod in Angelis est vita quae intelligit et sentit. Ergo in
eis est potentia sensitiva.
2. Praeterea, Isidorus dicit quod Angeli multa noverunt per
experientiam. Experientia autem fit ex multis memoriis, ut dicitur in
I Metaphys. Ergo in eis est etiam memorativa potentia.
3. Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod
in Daemonibus est phantasia proterva. Phantasia autem ad vim
imaginativam pertinet. Ergo in Daemonibus est vis imaginativa. Et
eadem ratione in Angelis, quia sunt eiusdem naturae.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in homilia de ascensione, quod
homo sentit cum pecoribus, et intelligit cum Angelis.
Respondeo dicendum quod in anima nostra sunt quaedam vires, quarum
operationes per organa corporea exercentur, et huiusmodi vires sunt
actus quarundam partium corporis, sicut est visus in oculo, et auditus
in aure. Quaedam vero vires animae nostrae sunt, quarum operationes
per organa corporea non exercentur, ut intellectus et voluntas, et
huiusmodi non sunt actus aliquarum partium corporis. Angeli autem non
habent corpora sibi naturaliter unita, ut ex supra dictis patet. Unde
de viribus animae non possunt eis competere nisi intellectus et
voluntas. Et hoc etiam Commentator dicit, XII Metaphys., quod
substantiae separatae dividuntur in intellectum et voluntatem. Et hoc
convenit ordini universi, ut suprema creatura intellectualis sit
totaliter intellectiva; et non secundum partem, ut anima nostra. Et
propter hoc etiam Angeli vocantur intellectus et mentes, ut supra
dictum est.
Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, potest dupliciter
responderi. Uno modo, quod auctoritates illae loquuntur secundum
opinionem illorum qui posuerunt Angelos et Daemones habere corpora
naturaliter sibi unita. Qua opinione frequenter Augustinus in libris
suis utitur, licet eam asserere non intendat, unde dicit, XXI de
Civ. Dei, quod super hac inquisitione non est multum laborandum.
Alio modo potest dici, quod auctoritates illae, et consimiles, sunt
intelligendae per quandam similitudinem. Quia cum sensus certam
apprehensionem habeat de proprio sensibili, est in usu loquentium ut
etiam secundum certam apprehensionem intellectus aliquid sentire
dicamur. Unde etiam sententia nominatur. Experientia vero Angelis
attribui potest per similitudinem cognitorum, etsi non per
similitudinem virtutis cognoscitivae. Est enim in nobis experientia,
dum singularia per sensum cognoscimus, Angeli autem singularia
cognoscunt, ut infra patebit, sed non per sensum. Sed tamen memoria
in Angelis potest poni, secundum quod ab Augustino ponitur in mente;
licet non possit eis competere secundum quod ponitur pars animae
sensitivae. Similiter dicendum quod phantasia proterva attribuitur
Daemonibus, ex eo quod habent falsam practicam existimationem de vero
bono, deceptio autem in nobis proprie fit secundum phantasiam, per
quam interdum similitudinibus rerum inhaeremus sicut rebus ipsis, ut
patet in dormientibus et amentibus.
|
|