|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli cognoscant omnia
per suam substantiam. Dicit enim Dionysius, VII cap. de Div.
Nom., quod Angeli sciunt ea quae sunt in terra, secundum propriam
naturam mentis. Sed natura Angeli est eius essentia. Ergo Angelus
per suam essentiam res cognoscit.
2. Praeterea, secundum philosophum, in XII Metaphys., et in
III de anima, in his quae sunt sine materia, idem est intellectus
et quod intelligitur. Id autem quod intelligitur est idem intelligenti
ratione eius quo intelligitur. Ergo in his quae sunt sine materia,
sicut sunt Angeli, id quo intelligitur est ipsa substantia
intelligentis.
3. Praeterea, omne quod est in altero, est in eo per modum eius in
quo est. Sed Angelus habet naturam intellectualem. Ergo quidquid
est in ipso, est in eo per modum intelligibilem. Sed omnia sunt in
eo, quia inferiora in entibus sunt in superioribus essentialiter,
superiora vero sunt in inferioribus participative; et ideo dicit
Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod Deus tota in totis
congregat, idest omnia in omnibus. Ergo Angelus omnia in sua
substantia cognoscit.
Sed contra est quod Dionysius dicit, in eodem capite, quod Angeli
illuminantur rationibus rerum. Ergo cognoscunt per rationes rerum, et
non per propriam substantiam.
Respondeo dicendum quod illud quo intellectus intelligit, comparatur
ad intellectum intelligentem ut forma eius, quia forma est quo agens
agit. Oportet autem, ad hoc quod potentia perfecte compleatur per
formam, quod omnia contineantur sub forma, ad quae potentia se
extendit. Et inde est quod in rebus corruptibilibus forma non perfecte
complet potentiam materiae, quia potentia materiae ad plura se extendit
quam sit continentia formae huius vel illius. Potentia autem
intellectiva Angeli se extendit ad intelligendum omnia, quia obiectum
intellectus est ens vel verum commune. Ipsa autem essentia Angeli non
comprehendit in se omnia, cum sit essentia determinata ad genus et ad
speciem. Hoc autem proprium est essentiae divinae, quae infinita
est, ut in se simpliciter omnia comprehendat perfecte. Et ideo solus
Deus cognoscit omnia per suam essentiam. Angelus autem per suam
essentiam non potest omnia cognoscere; sed oportet intellectum eius
aliquibus speciebus perfici ad res cognoscendas.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur Angelum secundum suam
naturam res cognoscere, ly secundum non determinat medium cognitionis,
quod est similitudo cogniti; sed virtutem cognoscitivam, quae convenit
Angelo secundum suam naturam.
Ad secundum dicendum quod, sicut sensus in actu est sensibile in
actu, ut dicitur in III de anima, non ita quod ipsa vis sensitiva
sit ipsa similitudo sensibilis quae est in sensu, sed quia ex utroque
fit unum sicut ex actu et potentia; ita et intellectus in actu dicitur
esse intellectum in actu, non quod substantia intellectus sit ipsa
similitudo per quam intelligit, sed quia illa similitudo est forma
eius. Idem est autem quod dicitur, in his quae sunt sine materia,
idem est intellectus et quod intelligitur, ac si diceretur quod
intellectus in actu est intellectum in actu, ex hoc enim aliquid est
intellectum in actu quod est immateriale.
Ad tertium dicendum quod ea quae sunt infra Angelum, et ea quae sunt
supra ipsum, sunt quodammodo in substantia eius, non quidem perfecte,
neque secundum propriam rationem, cum Angeli essentia, finita
existens, secundum propriam rationem ab aliis distinguatur; sed
secundum quandam rationem communem. In essentia autem Dei sunt omnia
perfecte et secundum propriam rationem, sicut in prima et universali
virtute operativa, a qua procedit quidquid est in quacumque re vel
proprium vel commune. Et ideo Deus per essentiam suam habet propriam
cognitionem de rebus omnibus, non autem Angelus, sed solam communem.
|
|