|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angeli intelligant per
species a rebus acceptas. Omne enim quod intelligitur, per aliquam
sui similitudinem in intelligente intelligitur. Similitudo autem
alicuius in altero existens, aut est ibi per modum exemplaris, ita
quod illa similitudo sit causa rei, aut est ibi per modum imaginis,
ita quod sit causata a re. Oportet igitur quod omnis scientia
intelligentis vel sit causa rei intellectae, vel causata a re. Sed
scientia Angeli non est causa rerum existentium in natura, sed sola
divina scientia. Ergo oportet quod species per quas intelligit
intellectus angelicus, sint a rebus acceptae.
2. Praeterea, lumen angelicum est fortius quam lumen intellectus
agentis in anima. Sed lumen intellectus agentis abstrahit species
intelligibiles a phantasmatibus. Ergo lumen intellectus angelici
potest abstrahere species etiam ab ipsis rebus sensibilibus. Et ita
nihil prohibet dicere quod Angelus intelligat per species a rebus
acceptas.
3. Praeterea, species quae sunt in intellectu, indifferenter se
habent ad praesens et distans, nisi quatenus a rebus sensibilibus
accipiuntur. Si ergo Angelus non intelligit per species a rebus
acceptas, eius cognitio indifferenter se haberet ad propinqua et
distantia, et ita frustra secundum locum moveretur.
Sed contra est quod Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom.,
quod Angeli non congregant divinam cognitionem a rebus divisibilibus,
aut a sensibilibus.
Respondeo dicendum quod species per quas Angeli intelligunt, non sunt
a rebus acceptae, sed eis connaturales. Sic enim oportet intelligere
distinctionem et ordinem spiritualium substantiarum, sicut est
distinctio et ordo corporalium. Suprema autem corpora habent potentiam
in sui natura totaliter perfectam per formam, in corporibus autem
inferioribus potentia materiae non totaliter perficitur per formam, sed
accipit nunc unam, nunc aliam formam, ab aliquo agente. Similiter et
inferiores substantiae intellectivae, scilicet animae humanae, habent
potentiam intellectivam non completam naturaliter; sed completur in eis
successive, per hoc quod accipiunt species intelligibiles a rebus.
Potentia vero intellectiva in substantiis spiritualibus superioribus,
idest in Angelis, naturaliter completa est per species
intelligibiles, inquantum habent species intelligibiles connaturales ad
omnia intelligenda quae naturaliter cognoscere possunt. Et hoc etiam
ex ipso modo essendi huiusmodi substantiarum apparet. Substantiae enim
spirituales inferiores, scilicet animae, habent esse affine corpori,
inquantum sunt corporum formae, et ideo ex ipso modo essendi competit
eis ut a corporibus, et per corpora suam perfectionem intelligibilem
consequantur, alioquin frustra corporibus unirentur. Substantiae vero
superiores, idest Angeli, sunt a corporibus totaliter absolutae,
immaterialiter et in esse intelligibili subsistentes, et ideo suam
perfectionem intelligibilem consequuntur per intelligibilem effluxum,
quo a Deo species rerum cognitarum acceperunt simul cum intellectuali
natura. Unde Augustinus dicit, II super Gen. ad Litt., quod
cetera, quae infra Angelos sunt, ita creantur, ut prius fiant in
cognitione rationalis creaturae, ac deinde in genere suo.
Ad primum ergo dicendum quod in mente Angeli sunt similitudines
creaturarum, non quidem ab ipsis creaturis acceptae, sed a Deo, qui
est creaturarum causa, et in quo primo similitudines rerum existunt.
Unde Augustinus dicit, in eodem libro, quod sicut ratio qua creatura
conditur, prius est in verbo Dei quam ipsa creatura quae conditur,
sic et eiusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali,
ac deinde est ipsa conditio creaturae.
Ad secundum dicendum quod de extremo ad extremum non pervenitur nisi
per medium. Esse autem formae in imaginatione, quod est quidem sine
materia, non tamen sine materialibus conditionibus, medium est inter
esse formae quae est in materia, et esse formae quae est in intellectu
per abstractionem a materia et a conditionibus materialibus. Unde
quantumcumque sit potens intellectus angelicus, non posset formas
materiales reducere ad esse intelligibile, nisi prius reduceret eas ad
esse formarum imaginatarum. Quod est impossibile, cum careat
imaginatione, ut dictum est. Dato etiam quod posset abstrahere
species intelligibiles a rebus materialibus, non tamen abstraheret,
quia non indigeret eis, cum habeat species intelligibiles
connaturales.
Ad tertium dicendum quod cognitio Angeli indifferenter se habet ad
distans et propinquum secundum locum. Non tamen propter hoc motus eius
localis est frustra, non enim movetur localiter ad cognitionem
accipiendam, sed ad operandum aliquid in loco.
|
|