|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod superiores Angeli non
intelligant per species magis universales quam inferiores. Universale
enim esse videtur quod a particularibus abstrahitur. Sed Angeli non
intelligunt per species a rebus abstractas. Ergo non potest dici quod
species intellectus angelici sint magis vel minus universales.
2. Praeterea, quod cognoscitur in speciali, perfectius cognoscitur
quam quod cognoscitur in universali, quia cognoscere aliquid in
universali est quodammodo medium inter potentiam et actum. Si ergo
Angeli superiores cognoscunt per formas magis universales quam
inferiores, sequitur quod Angeli superiores habeant scientiam magis
imperfectam quam inferiores. Quod est inconveniens.
3. Praeterea, idem non potest esse propria ratio multorum. Sed si
Angelus superior cognoscat per unam formam universalem diversa, quae
inferior Angelus cognoscit per plures formas speciales, sequitur quod
Angelus superior utitur una forma universali ad cognoscendum diversa.
Ergo non poterit habere propriam cognitionem de utroque. Quod videtur
inconveniens.
Sed contra est quod dicit Dionysius, XII cap. Angel. Hier.,
quod superiores Angeli participant scientiam magis in universali quam
inferiores. Et in libro de causis dicitur quod Angeli superiores
habent formas magis universales.
Respondeo dicendum quod ex hoc sunt in rebus aliqua superiora, quod
sunt uni primo, quod est Deus, propinquiora et similiora. In Deo
autem tota plenitudo intellectualis cognitionis continetur in uno,
scilicet in essentia divina, per quam Deus omnia cognoscit. Quae
quidem intelligibilis plenitudo in intellectibus creatis inferiori modo
et minus simpliciter invenitur. Unde oportet quod ea quae Deus
cognoscit per unum, inferiores intellectus cognoscant per multa, et
tanto amplius per plura, quanto amplius intellectus inferior fuerit.
Sic igitur quanto Angelus fuerit superior, tanto per pauciores
species universitatem intelligibilium apprehendere poterit. Et ideo
oportet quod eius formae sint universaliores, quasi ad plura se
extendentes unaquaeque earum. Et de hoc exemplum aliqualiter in nobis
perspici potest. Sunt enim quidam, qui veritatem intelligibilem
capere non possunt, nisi eis particulatim per singula explicetur, et
hoc quidem ex debilitate intellectus eorum contingit. Alii vero, qui
sunt fortioris intellectus, ex paucis multa capere possunt.
Ad primum ergo dicendum quod accidit universali ut a singularibus
abstrahatur, inquantum intellectus illud cognoscens a rebus cognitionem
accipit. Si vero sit aliquis intellectus a rebus cognitionem non
accipiens, universale ab eo cognitum non erit abstractum a rebus, sed
quodammodo ante res praeexistens, vel secundum ordinem causae, sicut
universales rerum rationes sunt in verbo Dei; vel saltem ordine
naturae, sicut universales rerum rationes sunt in intellectu angelico.
Ad secundum dicendum quod cognoscere aliquid in universali, dicitur
dupliciter. Uno modo, ex parte rei cognitae, ut scilicet cognoscatur
solum universalis natura rei. Et sic cognoscere aliquid in universali
est imperfectius, imperfecte enim cognosceret hominem, qui cognosceret
de eo solum quod est animal. Alio modo, ex parte medii cognoscendi.
Et sic perfectius est cognoscere aliquid in universali, perfectior
enim est intellectus qui per unum universale medium potest singula
propria cognoscere, quam qui non potest.
Ad tertium dicendum quod idem non potest esse plurium propria ratio
adaequata. Sed si sit excellens, potest idem accipi ut propria ratio
et similitudo diversorum. Sicut in homine est universalis prudentia
quantum ad omnes actus virtutum; et potest accipi ut propria ratio et
similitudo particularis prudentiae quae est in leone ad actus
magnanimitatis, et eius quae est in vulpe ad actus cautelae, et sic de
aliis. Similiter essentia divina accipitur, propter sui
excellentiam, ut propria ratio singulorum, quia est in ea unde sibi
singula similentur secundum proprias rationes. Et eodem modo dicendum
est de ratione universali quae est in mente Angeli, quod per eam,
propter eius excellentiam, multa cognosci possunt propria cognitione.
|
|