|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus seipsum non
cognoscat. Dicit enim Dionysius, VI cap. Angel. Hier., quod
Angeli ignorant proprias virtutes. Cognita autem substantia,
cognoscitur virtus. Ergo Angelus non cognoscit suam essentiam.
2. Praeterea, Angelus est quaedam substantia singularis, alioquin
non ageret, cum actus sint singularium subsistentium. Sed nullum
singulare est intelligibile. Ergo non potest intelligi. Et ita, cum
Angelo non adsit nisi intellectiva cognitio, non poterit aliquis
Angelus cognoscere seipsum.
3. Praeterea, intellectus movetur ab intelligibili, quia
intelligere est quoddam pati, ut dicitur in III de anima. Sed
nihil movetur aut patitur a seipso; ut in rebus corporalibus apparet.
Ergo Angelus non potest intelligere seipsum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, II super Gen. ad Litt.,
quod Angelus in ipsa sua conformatione, hoc est illustratione
veritatis, cognovit seipsum.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, obiectum aliter
se habet in actione quae manet in agente, et in actione quae transit in
aliquid exterius. Nam in actione quae transit in aliquid exterius,
obiectum sive materia in quam transit actus, est separata ab agente,
sicut calefactum a calefaciente, et aedificatum ab aedificante. Sed
in actione quae manet in agente, oportet ad hoc quod procedat actio,
quod obiectum uniatur agenti, sicut oportet quod sensibile uniatur
sensui, ad hoc quod sentiat actu. Et ita se habet obiectum unitum
potentiae ad huiusmodi actionem, sicut forma quae est principium
actionis in aliis agentibus, sicut enim calor est principium formale
calefactionis in igne, ita species rei visae est principium formale
visionis in oculo. Sed considerandum est quod huiusmodi species
obiecti quandoque est in potentia tantum in cognoscitiva virtute, et
tunc est cognoscens in potentia tantum; et ad hoc quod actu cognoscat,
requiritur quod potentia cognoscitiva reducatur in actum speciei. Si
autem semper eam actu habeat, nihilominus per eam cognoscere potest
absque aliqua mutatione vel receptione praecedenti. Ex quo patet quod
moveri ab obiecto non est de ratione cognoscentis inquantum est
cognoscens, sed inquantum est potentia cognoscens. Nihil autem
differt, ad hoc quod forma sit principium actionis, quod ipsa forma
sit alii inhaerens, et quod sit per se subsistens, non enim minus
calor calefaceret si esset per se subsistens, quam calefacit
inhaerens. Sic igitur et si aliquid in genere intelligibilium se
habeat ut forma intelligibilis subsistens, intelliget seipsum.
Angelus autem, cum sit immaterialis, est quaedam forma subsistens,
et per hoc intelligibilis actu. Unde sequitur quod per suam formam,
quae est sua substantia, seipsum intelligat.
Ad primum ergo dicendum quod littera illa est antiquae translationis,
quae corrigitur per novam, in qua dicitur, praeterea et ipsos,
scilicet Angelos, cognovisse proprias virtutes; loco cuius habebatur
in alia translatione, et adhuc et eos ignorare proprias virtutes.
Quamvis etiam littera antiquae translationis salvari possit quantum ad
hoc, quod Angeli non perfecte cognoscunt suam virtutem, secundum quod
procedit ab ordine divinae sapientiae, quae est Angelis
incomprehensibilis.
Ad secundum dicendum quod singularium quae sunt in rebus corporalibus,
non est intellectus, apud nos, non ratione singularitatis, sed
ratione materiae, quae est in eis individuationis principium. Unde si
aliqua singularia sunt sine materia subsistentia, sicut sunt Angeli,
illa nihil prohibet intelligibilia esse actu.
Ad tertium dicendum quod moveri et pati convenit intellectui secundum
quod est in potentia. Unde non habet locum in intellectu angelico;
maxime quantum ad hoc quod intelligit seipsum. Actio etiam intellectus
non est eiusdem rationis cum actione quae in corporalibus invenitur, in
aliam materiam transeunte.
|
|