|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod unus Angelus alium non
cognoscat. Dicit enim philosophus, in III de anima, quod si
intellectus humanus haberet in se aliquam naturam de numero naturarum
rerum sensibilium, illa natura interius existens prohiberet apparere
extranea, sicut etiam si pupilla esset colorata aliquo colore, non
posset videre omnem colorem. Sed sicut se habet intellectus humanus ad
cognoscendas res corporeas, ita se habet intellectus angelicus ad
cognoscendas res immateriales. Cum igitur intellectus angelicus habeat
in se aliquam naturam determinatam de numero illarum naturarum, videtur
quod alias cognoscere non possit.
2. Praeterea, in libro de causis dicitur quod omnis intelligentia
sit quod est supra se, inquantum est causata ab eo; et quod est sub
se, inquantum est causa eius. Sed unus Angelus non est causa
alterius. Ergo unus Angelus non cognoscit alium.
3. Praeterea, unus Angelus non potest cognoscere alium per
essentiam ipsius Angeli cognoscentis, cum omnis cognitio sit secundum
rationem similitudinis, essentia autem Angeli cognoscentis non est
similis essentiae Angeli cogniti nisi in genere, ut ex supra dictis
patet; unde sequeretur quod unus Angelus non haberet de alio
cognitionem propriam, sed generalem tantum. Similiter etiam non
potest dici quod unus Angelus cognoscat alium per essentiam Angeli
cogniti, quia illud quo intellectus intelligit, est intrinsecum
intellectui; sola autem Trinitas illabitur menti. Similiter etiam
dici non potest quod unus cognoscat alium per speciem, quia illa
species non differret ab Angelo intellecto, cum utrumque sit
immateriale. Nullo igitur modo videtur quod unus Angelus possit
intelligere alium.
4. Praeterea, si unus Angelus intelligit alium, aut hoc esset per
speciem innatam, et sic sequeretur quod, si Deus nunc de novo crearet
aliquem Angelum, quod non posset cognosci ab his qui nunc sunt. Aut
per speciem acquisitam a rebus, et sic sequeretur quod Angeli
superiores non possent cognoscere inferiores, a quibus nihil
accipiunt. Nullo igitur modo videtur quod unus Angelus alium
cognoscat.
Sed contra est quod dicitur in libro de causis, quod omnis
intelligentia scit res quae non corrumpuntur.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, II super Gen.
ad Litt., ea quae in verbo Dei ab aeterno praeextiterunt,
dupliciter ab eo effluxerunt, uno modo, in intellectum angelicum;
alio modo, ut subsisterent in propriis naturis. In intellectum autem
angelicum processerunt per hoc, quod Deus menti angelicae impressit
rerum similitudines, quas in esse naturali produxit. In verbo autem
Dei ab aeterno extiterunt non solum rationes rerum corporalium, sed
etiam rationes omnium spiritualium creaturarum. Sic igitur unicuique
spiritualium creaturarum a verbo Dei impressae sunt omnes rationes
rerum omnium, tam corporalium quam spiritualium. Ita tamen quod
unicuique Angelo impressa est ratio suae speciei secundum esse naturale
et intelligibile simul, ita scilicet quod in natura suae speciei
subsisteret, et per eam se intelligeret, aliarum vero naturarum, tam
spiritualium quam corporalium, rationes sunt ei impressae secundum esse
intelligibile tantum, ut videlicet per huiusmodi species impressas,
tam creaturas corporales quam spirituales cognosceret.
Ad primum ergo dicendum quod naturae spirituales Angelorum ab invicem
distinguuntur ordine quodam, sicut supra dictum est. Et sic natura
unius Angeli non prohibet intellectum ipsius a cognoscendis aliis
naturis Angelorum, cum tam superiores quam inferiores habeant
affinitatem cum natura eius, differentia existente tantum secundum
diversos gradus perfectionis.
Ad secundum dicendum quod ratio causae et causati non facit ad hoc quod
unus Angelus alium cognoscat, nisi ratione similitudinis, inquantum
causa et causatum sunt similia. Et ideo, si inter Angelos ponatur
similitudo absque causalitate, remanebit in uno cognitio alterius.
Ad tertium dicendum quod unus Angelus cognoscit alium per speciem eius
in intellectu suo existentem, quae differt ab Angelo cuius similitudo
est, non secundum esse materiale et immateriale, sed secundum esse
naturale et intentionale. Nam ipse Angelus est forma subsistens in
esse naturali, non autem species eius quae est in intellectu alterius
Angeli, sed habet ibi esse intelligibile tantum. Sicut etiam et
forma coloris in pariete habet esse naturale, in medio autem deferente
habet esse intentionale tantum.
Ad quartum dicendum quod Deus unamquamque creaturam fecit
proportionatam universo quod facere disposuit. Et ideo, si Deus
instituisset facere plures Angelos vel plures naturas rerum, plures
species intelligibiles mentibus angelicis impressisset. Sicut si
aedificator voluisset facere maiorem domum, fecisset maius
fundamentum. Unde eiusdem rationis est quod Deus adderet aliquam
creaturam universo, et aliquam speciem intelligibilem Angelo.
|
|