|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli per sua
naturalia Deum cognoscere non possint. Dicit enim Dionysius, I
cap. de Div. Nom., quod Deus est super omnes caelestes mentes
incomprehensibili virtute collocatus. Et postea subdit quod, quia est
supra omnem substantiam, ab omni cognitione est segregatus.
2. Praeterea, Deus in infinitum distat ab intellectu Angeli. Sed
in infinitum distantia non possunt attingi. Ergo videtur quod Angelus
per sua naturalia non possit Deum cognoscere.
3. Praeterea, I Cor. XIII dicitur, videmus nunc per speculum
in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Ex quo videtur quod sit
duplex Dei cognitio, una, qua videtur per sui essentiam, secundum
quam dicitur videri facie ad faciem; alia, secundum quod videtur in
speculo creaturarum. Sed primam Dei cognitionem Angelus habere non
potuit per sua naturalia, ut supra ostensum est. Visio autem
specularis Angelis non convenit, quia non accipiunt divinam
cognitionem e rebus sensibilibus, ut dicit Dionysius, VII cap. de
Div. Nom. Ergo Angeli per sua naturalia Deum cognoscere non
possunt.
Sed contra, Angeli sunt potentiores in cognoscendo quam homines.
Sed homines per sua naturalia Deum cognoscere possunt; secundum illud
Rom. I, quod notum est Dei, manifestum est in illis. Ergo multo
magis Angeli.
Respondeo dicendum quod Angeli aliquam cognitionem de Deo habere
possunt per sua naturalia. Ad cuius evidentiam, considerandum est
quod aliquid tripliciter cognoscitur. Uno modo, per praesentiam suae
essentiae in cognoscente, sicut si lux videatur in oculo, et sic
dictum est quod Angelus intelligit seipsum. Alio modo, per
praesentiam suae similitudinis in potentia cognoscitiva, sicut lapis
videtur ab oculo per hoc quod similitudo eius resultat in oculo.
Tertio modo, per hoc quod similitudo rei cognitae non accipitur
immediate ab ipsa re cognita, sed a re alia, in qua resultat, sicut
cum videmus hominem in speculo. Primae igitur cognitioni assimilatur
divina cognitio, qua per essentiam suam videtur. Et haec cognitio
Dei non potest adesse creaturae alicui per sua naturalia, ut supra
dictum est. Tertiae autem cognitioni assimilatur cognitio qua nos
cognoscimus Deum in via, per similitudinem eius in creaturis
resultantem; secundum illud Rom. I, invisibilia Dei per ea quae
facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Unde et dicimur Deum videre
in speculo. Cognitio autem qua Angelus per sua naturalia cognoscit
Deum, media est inter has duas; et similatur illi cognitioni qua
videtur res per speciem ab ea acceptam. Quia enim imago Dei est in
ipsa natura Angeli impressa per suam essentiam, Angelus Deum
cognoscit, inquantum est similitudo Dei. Non tamen ipsam essentiam
Dei videt, quia nulla similitudo creata est sufficiens ad
repraesentandam divinam essentiam. Unde magis ista cognitio tenet se
cum speculari, quia et ipsa natura angelica est quoddam speculum
divinam similitudinem repraesentans.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius loquitur de cognitione
comprehensionis, ut expresse eius verba ostendunt. Et sic a nullo
intellectu creato cognoscitur.
Ad secundum dicendum quod propter hoc quod intellectus et essentia
Angeli in infinitum distant a Deo, sequitur quod non possit ipsum
comprehendere, nec per suam naturam eius essentiam videre. Non tamen
sequitur propter hoc, quod nullam eius cognitionem habere possit, quia
sicut Deus in infinitum distat ab Angelo, ita cognitio quam Deus
habet de seipso, in infinitum distat a cognitione quam Angelus habet
de eo.
Ad tertium dicendum quod cognitio quam naturaliter Angelus habet de
Deo, est media inter utramque cognitionem, et tamen magis se tenet
cum una, ut supra dictum est.
|
|