|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli non cognoscant
res materiales. Intellectum enim est perfectio intelligentis. Res
autem materiales non possunt esse perfectiones Angelorum, cum sint
infra ipsos. Ergo Angeli non cognoscunt res materiales.
2. Praeterea, visio intellectualis est eorum quae sunt in anima per
sui essentiam, ut dicitur in Glossa, II ad Cor. XII. Sed res
materiales non possunt esse in anima hominis, vel in mente Angeli,
per suas essentias. Ergo non possunt intellectuali visione cognosci,
sed solum imaginaria, qua apprehenduntur similitudines corporum; et
sensibili, quae est de ipsis corporibus. In Angelis autem non est
visio imaginaria et sensibilis, sed solum intellectualis. Ergo
Angeli materialia cognoscere non possunt.
3. Praeterea, res materiales non sunt intelligibiles in actu, sed
sunt cognoscibiles apprehensione sensus et imaginationis; quae non est
in Angelis. Ergo Angeli materialia non cognoscunt.
Sed contra, quidquid potest inferior virtus, potest virtus superior.
Sed intellectus hominis, qui est ordine naturae infra intellectum
Angeli, potest cognoscere res materiales. Ergo multo fortius
intellectus Angeli.
Respondeo dicendum quod talis est ordo in rebus, quod superiora in
entibus sunt perfectiora inferioribus, et quod in inferioribus
continetur deficienter et partialiter et multipliciter, in superioribus
continetur eminenter et per quandam totalitatem et simplicitatem. Et
ideo in Deo, sicut in summo rerum vertice, omnia supersubstantialiter
praeexistunt secundum ipsum suum simplex esse, ut Dionysius dicit, in
libro de Div. Nom. Angeli autem inter ceteras creaturas sunt Deo
propinquiores et similiores, unde et plura participant ex bonitate
divina, et perfectius, ut Dionysius dicit, IV cap. Cael.
Hier. Sic igitur omnia materialia in ipsis Angelis praeexistunt,
simplicius quidem et immaterialius quam in ipsis rebus; multiplicius
autem et imperfectius quam in Deo. Omne autem quod est in aliquo;
est in eo per modum eius in quo est. Angeli autem secundum suam
naturam sunt intellectuales. Et ideo, sicut Deus per suam essentiam
materialia cognoscit, ita Angeli ea cognoscunt per hoc quod sunt in
eis per suas intelligibiles species.
Ad primum ergo dicendum quod intellectum est perfectio intelligentis
secundum speciem intelligibilem quam habet in intellectu. Et sic
species intelligibiles quae sunt in intellectu Angeli, sunt
perfectiones et actus intellectus angelici.
Ad secundum dicendum quod sensus non apprehendit essentias rerum, sed
exteriora accidentia tantum. Similiter neque imaginatio, sed
apprehendit solas similitudines corporum. Intellectus autem solus
apprehendit essentias rerum. Unde in III de anima dicitur quod
obiectum intellectus est quod quid est, circa quod non errat, sicut
neque sensus circa proprium sensibile. Sic ergo essentiae rerum
materialium sunt in intellectu hominis vel Angeli, ut intellectum est
in intelligente, et non secundum esse suum reale. Quaedam vero sunt
quae sunt in intellectu vel in anima secundum utrumque esse. Et
utrorumque est visio intellectualis.
Ad tertium dicendum quod, si Angelus acciperet cognitionem rerum
materialium ab ipsis rebus materialibus, oporteret quod faceret eas
intelligibiles actu, abstrahendo eas. Non autem accipit cognitionem
earum a rebus materialibus, sed per species actu intelligibiles rerum
sibi connaturales, rerum materialium notitiam habet; sicut intellectus
noster secundum species quas intelligibiles facit abstrahendo.
|
|