|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus singularia non
cognoscat. Dicit enim philosophus, in I Physic., quod sensus est
singularium, ratio vero (vel intellectus) universalium. In Angelis
autem non est vis cognoscitiva nisi intellectiva, ut ex superioribus
patet. Ergo singularia non cognoscunt.
2. Praeterea, omnis cognitio est per assimilationem aliquam
cognoscentis ad cognitum. Sed non videtur quod possit esse aliqua
assimilatio Angeli ad singulare inquantum est singulare, cum Angelus
sit immaterialis, ut supra dictum est, singularitatis vero principium
sit materia. Ergo Angelus non potest cognoscere singularia.
3. Praeterea, si Angelus scit singularia, aut per species
singulares, aut per species universales. Non per singulares, quia
sic oporteret quod haberet species infinitas. Neque per universales,
quia universale non est sufficiens principium cognoscendi singulare
inquantum est singulare, cum in universali singularia non cognoscantur
nisi in potentia. Ergo Angelus non cognoscit singularia.
Sed contra, nullus potest custodire quod non cognoscit. Sed Angeli
custodiunt homines singulares, secundum illud Psalmi XC, Angelis
suis mandavit de te, et cetera. Ergo Angeli cognoscunt singularia.
Respondeo dicendum quod quidam totaliter subtraxerunt Angelis
singularium cognitionem. Sed hoc primo quidem derogat Catholicae
fidei, quae ponit haec inferiora administrari per Angelos, secundum
illud Heb. I, omnes sunt administratorii spiritus. Si autem
singularium notitiam non haberent, nullam providentiam habere possent
de his quae in hoc mundo aguntur; cum actus singularium sint. Et hoc
est contra illud quod dicitur Eccle. V, ne dicas coram Angelo, non
est providentia. Secundo, etiam derogat philosophiae documentis,
secundum quae ponuntur Angeli motores caelestium orbium, et quod eos
moveant secundum intellectum et voluntatem. Et ideo alii dixerunt quod
Angelus habet quidem cognitionem singularium, sed in causis
universalibus, ad quas reducuntur particulares omnes effectus, sicut
si astrologus iudicet de aliqua eclipsi futura, per dispositiones
caelestium motuum. Sed haec positio praedicta inconvenientia non
evadit, quia sic cognoscere singulare in causis universalibus, non est
cognoscere ipsum ut est singulare, hoc est ut est hic et nunc.
Astrologus enim cognoscens eclipsim futuram per computationem
caelestium motuum, scit eam in universali; et non prout est hic et
nunc, nisi per sensum accipiat. Administratio autem et providentia et
motus sunt singularium, prout sunt hic et nunc. Et ideo aliter
dicendum est quod, sicut homo cognoscit diversis viribus cognitivis
omnia rerum genera, intellectu quidem universalia et immaterialia,
sensu autem singularia et corporalia; ita Angelus per unam
intellectivam virtutem utraque cognoscit. Hoc enim rerum ordo habet,
quod quanto aliquid est superius, tanto habeat virtutem magis unitam et
ad plura se extendentem, sicut in ipso homine patet quod sensus
communis, qui est superior quam sensus proprius, licet sit unica
potentia, omnia cognoscit quae quinque sensibus exterioribus
cognoscuntur, et quaedam alia quae nullus sensus exterior cognoscit,
scilicet differentiam albi et dulcis. Et simile etiam est in aliis
considerare. Unde cum Angelus naturae ordine sit supra hominem,
inconveniens est dicere quod homo quacumque sua potentia cognoscat
aliquid, quod Angelus per unam vim suam cognoscitivam, scilicet
intellectum, non cognoscat. Unde Aristoteles pro inconvenienti habet
ut litem, quam nos scimus, Deus ignoret; ut patet in I de anima,
et in III Metaphys. Modus autem quo intellectus Angeli singularia
cognoscit, ex hoc considerari potest quod, sicut a Deo effluunt res
ut subsistant in propriis naturis, ita etiam ut sint in cognitione
angelica. Manifestum est autem quod a Deo effluit in rebus non solum
illud quod ad naturam universalem pertinet, sed etiam ea quae sunt
individuationis principia, est enim causa totius substantiae rei, et
quantum ad materiam et quantum ad formam. Et secundum quod causat,
sic et cognoscit, quia scientia eius est causa rei, ut supra ostensum
est. Sicut igitur Deus per essentiam suam, per quam omnia causat,
est similitudo omnium, et per eam omnia cognoscit non solum quantum ad
naturas universales, sed etiam quantum ad singularitatem; ita Angeli
per species a Deo inditas, res cognoscunt non solum quantum ad naturam
universalem, sed etiam secundum earum singularitatem, inquantum sunt
quaedam repraesentationes multiplicatae illius unicae et simplicis
essentiae.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de intellectu
nostro, qui non intelligit res nisi abstrahendo; et per ipsam
abstractionem a materialibus conditionibus, id quod abstrahitur, fit
universale. Hic autem modus intelligendi non convenit Angelis, ut
supra dictum est, et ideo non est eadem ratio.
Ad secundum dicendum quod secundum suam naturam Angeli non
assimilantur rebus materialibus sicut assimilatur aliquid alicui
secundum convenientiam in genere vel in specie, aut in accidente; sed
sicut superius habet similitudinem cum inferiori, ut sol cum igne. Et
per hunc etiam modum in Deo est similitudo omnium, et quantum ad
formam et quantum ad materiam, inquantum in ipso praeexistit ut in
causa quidquid in rebus invenitur. Et eadem ratione species
intellectus Angeli, quae sunt quaedam derivatae similitudines a divina
essentia, sunt similitudines rerum non solum quantum ad formam, sed
etiam quantum ad materiam.
Ad tertium dicendum quod Angeli cognoscunt singularia per formas
universales, quae tamen sunt similitudines rerum et quantum ad
principia universalia, et quantum ad individuationis principia.
Quomodo autem per eandem speciem possint multa cognosci iam supra
dictum est.
|
|