|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli cognoscant
futura. Angeli enim potentiores sunt in cognoscendo quam homines.
Sed homines aliqui cognoscunt multa futura. Ergo multo fortius
Angeli.
2. Praeterea, praesens et futurum sunt differentiae temporis. Sed
intellectus Angeli est supra tempus, parificatur enim intelligentia
aeternitati, idest aevo, ut dicitur in libro de causis. Ergo quantum
ad intellectum Angeli, non differunt praeteritum et futurum; sed
indifferenter cognoscit utrumque.
3. Praeterea, Angelus non cognoscit per species acceptas a rebus,
sed per species innatas universales. Sed species universales
aequaliter se habent ad praesens, praeteritum et futurum. Ergo
videtur quod Angeli indifferenter cognoscant praeterita et praesentia
et futura.
4. Praeterea, sicut aliquid dicitur distans secundum tempus, ita
secundum locum. Sed Angeli cognoscunt distantia secundum locum.
Ergo etiam cognoscunt distantia secundum tempus futurum.
Sed contra, id quod est proprium signum divinitatis, non convenit
Angelis. Sed cognoscere futura est proprium signum divinitatis;
secundum illud Isaiae XLI, annuntiate quae ventura sunt in
futurum, et sciemus quod dii estis vos. Ergo Angeli non cognoscunt
futura.
Respondeo dicendum quod futurum dupliciter potest cognosci. Uno
modo, in causa sua. Et sic futura quae ex necessitate ex causis suis
proveniunt, per certam scientiam cognoscuntur, ut solem oriri cras.
Quae vero ex suis causis proveniunt ut in pluribus, cognoscuntur non
per certitudinem, sed per coniecturam; sicut medicus praecognoscit
sanitatem infirmi. Et iste modus cognoscendi futura adest Angelis;
et tanto magis quam nobis, quanto magis rerum causas et universalius et
perfectius cognoscunt; sicut medici qui acutius vident causas, melius
de futuro statu aegritudinis prognosticantur. Quae vero proveniunt ex
causis suis ut in paucioribus, penitus sunt ignota, sicut casualia et
fortuita. Alio modo cognoscuntur futura in seipsis. Et sic solius
Dei est futura cognoscere, non solum quae ex necessitate proveniunt,
vel ut in pluribus, sed etiam casualia et fortuita, quia Deus videt
omnia in sua aeternitate, quae, cum sit simplex, toti tempori adest,
et ipsum concludit. Et ideo unus Dei intuitus fertur in omnia quae
aguntur per totum tempus sicut in praesentia, et videt omnia ut in
seipsis sunt; sicut supra dictum est cum de Dei scientia ageretur.
Angelicus autem intellectus, et quilibet intellectus creatus, deficit
ab aeternitate divina. Unde non potest ab aliquo intellectu creato
cognosci futurum, ut est in suo esse.
Ad primum ergo dicendum quod homines non cognoscunt futura nisi in
causis suis, vel Deo revelante. Et sic Angeli multo subtilius
futura cognoscunt.
Ad secundum dicendum quod, licet intellectus Angeli sit supra tempus
quo mensurantur corporales motus, est tamen in intellectu Angeli
tempus secundum successionem intelligibilium conceptionum; secundum
quod dicit Augustinus, VIII super Gen. ad Litt., quod Deus
movet spiritualem creaturam per tempus. Et ita, cum sit successio in
intellectu Angeli, non omnia quae aguntur per totum tempus, sunt ei
praesentia.
Ad tertium dicendum quod, licet species quae sunt in intellectu
Angeli, quantum est de se, aequaliter se habeant ad praesentia,
praeterita et futura; tamen praesentia, praeterita et futura non
aequaliter se habent ad rationes. Quia ea quae praesentia sunt,
habent naturam per quam assimilantur speciebus quae sunt in mente
Angeli, et sic per eas cognosci possunt. Sed quae futura sunt,
nondum habent naturam per quam illis assimilentur, unde per eas
cognosci non possunt.
Ad quartum dicendum quod distantia secundum locum sunt iam in rerum
natura, et participant aliquam speciem, cuius similitudo est in
Angelo, quod non est verum de futuris, ut dictum est. Et ideo non
est simile.
|
|