|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli cognoscant
cogitationes cordium. Dicit enim Gregorius, in moralibus, super
illud Iob XXVIII, non aequabitur ei aurum vel vitrum, quod
tunc, scilicet in beatitudine resurgentium, unus erit perspicabilis
alteri sicut ipse sibi, et cum uniuscuiusque intellectus attenditur,
simul conscientia penetratur. Sed resurgentes erunt similes Angelis,
sicut habetur Matth. XXII. Ergo unus Angelus potest videre id
quod est in conscientia alterius.
2. Praeterea, sicut se habent figurae ad corpora, ita se habent
species intelligibiles ad intellectum. Sed viso corpore, videtur eius
figura. Ergo visa substantia intellectuali, videtur species
intelligibilis quae est in ipsa. Ergo, cum Angelus videat alium
Angelum, et etiam animam, videtur quod possit videre cogitationem
utriusque.
3. Praeterea, ea quae sunt in intellectu nostro, sunt similiora
Angelo quam ea quae sunt in phantasia, cum haec sint intellecta in
actu, illa vero in potentia tantum. Sed ea quae sunt in phantasia,
possunt cognosci ab Angelo sicut corporalia, cum phantasia sit virtus
corporis. Ergo videtur quod Angelus possit cognoscere cogitationes
intellectus.
Sed contra, quod est proprium Dei, non convenit Angelis. Sed
cognoscere cogitationes cordium est proprium Dei, secundum illud
Ierem. XVII, pravum est cor hominis et inscrutabile, quis
cognoscet illud? Ego, dominus, scrutans corda. Ergo Angeli non
cognoscunt secreta cordium.
Respondeo dicendum quod cogitatio cordis dupliciter potest cognosci.
Uno modo, in suo effectu. Et sic non solum ab Angelo, sed etiam ab
homine cognosci potest; et tanto subtilius, quanto effectus huiusmodi
fuerit magis occultus. Cognoscitur enim cogitatio interdum non solum
per actum exteriorem, sed etiam per immutationem vultus, et etiam
medici aliquas affectiones animi per pulsum cognoscere possunt. Et
multo magis Angeli, vel etiam Daemones, quanto subtilius huiusmodi
immutationes occultas corporales perpendunt. Unde Augustinus dicit,
in libro de divinatione Daemonum, quod aliquando hominum
dispositiones, non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione
conceptas, cum signa quaedam in corpore exprimuntur ex animo, tota
facilitate perdiscunt, quamvis in libro Retract. hoc dicat non esse
asserendum quomodo fiat. Alio modo possunt cognosci cogitationes,
prout sunt in intellectu; et affectiones, prout sunt in voluntate.
Et sic solus Deus cogitationes cordium et affectiones voluntatum
cognoscere potest. Cuius ratio est, quia voluntas rationalis
creaturae soli Deo subiacet; et ipse solus in eam operari potest, qui
est principale eius obiectum, ut ultimus finis; et hoc magis infra
patebit. Et ideo ea quae in voluntate sunt, vel quae ex voluntate
sola dependent, soli Deo sunt nota. Manifestum est autem quod ex
sola voluntate dependet quod aliquis actu aliqua consideret, quia cum
aliquis habet habitum scientiae, vel species intelligibiles in eo
existentes, utitur eis cum vult. Et ideo dicit apostolus, I Cor.
II, quod quae sunt hominis, nemo novit nisi spiritus hominis, qui
in ipso est.
Ad primum ergo dicendum quod modo cogitatio unius hominis non
cognoscitur ab alio, propter duplex impedimentum, scilicet propter
grossitiem corporis, et propter voluntatem claudentem sua secreta.
Primum autem obstaculum tolletur in resurrectione, nec est in
Angelis. Sed secundum impedimentum manebit post resurrectionem, et
est modo in Angelis. Et tamen qualitatem mentis, quantum ad
quantitatem gratiae et gloriae, repraesentabit claritas corporis. Et
sic unus mentem alterius videre poterit.
Ad secundum dicendum quod, etsi unus Angelus, species intelligibiles
alterius videat, per hoc quod modus intelligibilium specierum,
secundum maiorem et minorem universalitatem, proportionatur nobilitati
substantiarum; non tamen sequitur quod unus cognoscat quomodo alius
illis intelligibilibus speciebus utitur actualiter considerando.
Ad tertium dicendum quod appetitus brutalis non est dominus sui actus,
sed sequitur impressionem alterius causae corporalis vel spiritualis.
Quia igitur Angeli cognoscunt res corporales et dispositiones earum,
possunt per haec cognoscere quod est in appetitu et in apprehensione
phantastica brutorum animalium; et etiam hominum, secundum quod in eis
quandoque appetitus sensitivus procedit in actum, sequens aliquam
impressionem corporalem, sicut in brutis semper est. Non tamen
oportet quod Angeli cognoscant motum appetitus sensitivi et
apprehensionem phantasticam hominis, secundum quod moventur a voluntate
et ratione, quia etiam inferior pars animae participat aliqualiter
rationem, sicut obediens imperanti, ut dicitur in I Ethic. Nec
tamen sequitur quod, si Angelus cognoscit quod est in appetitu
sensitivo vel phantasia hominis, quod cognoscat id quod est in
cogitatione vel voluntate, quia intellectus vel voluntas non subiacet
appetitui sensitivo et phantasiae, sed potest eis diversimode uti.
|
|