|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angeli mysteria gratiae
cognoscant. Quia inter omnia mysteria excellentius est mysterium
incarnationis Christi. Sed hoc Angeli cognoverunt a principio,
dicit enim Augustinus, V super Gen. ad Litt., quod sic fuit hoc
mysterium absconditum a saeculis in Deo, ut tamen innotesceret
principibus et potestatibus in caelestibus. Et dicit apostolus, I ad
Tim. III, quod apparuit Angelis illud magnum sacramentum
pietatis. Ergo Angeli mysteria gratiae cognoscunt.
2. Praeterea, rationes omnium mysteriorum gratiae in divina
sapientia continentur. Sed Angeli vident ipsam Dei sapientiam, quae
est eius essentia. Ergo Angeli mysteria gratiae cognoscunt.
3. Praeterea, prophetae per Angelos instruuntur, ut patet per
Dionysium, IV cap. Angel. Hier. Sed prophetae mysteria gratiae
cognoverunt, dicitur enim Amos III, non faciet dominus verbum,
nisi revelaverit secretum ad servos suos, prophetas. Ergo Angeli
mysteria gratiae cognoscunt.
Sed contra est quod nullus discit illud quod cognoscit. Sed Angeli,
etiam supremi, quaerunt de divinis mysteriis gratiae, et ea discunt,
dicitur enim VII cap. Cael. Hier., quod sacra Scriptura
inducit quasdam caelestes essentias ad ipsum Iesum quaestionem
facientes, et addiscentes scientiam divinae eius operationis pro
nobis, et Iesum eas sine medio docentem; ut patet Isaiae
LXIII, ubi quaerentibus Angelis, quis est iste qui venit de
Edom? Respondit Iesus, ego, qui loquor iustitiam. Ergo Angeli
non cognoscunt mysteria gratiae.
Respondeo dicendum quod in Angelis est cognitio duplex. Una quidem
naturalis, secundum quam cognoscunt res tum per essentiam suam, tum
etiam per species innatas. Et hac cognitione mysteria gratiae Angeli
cognoscere non possunt. Haec enim mysteria ex pura Dei voluntate
dependent, si autem unus Angelus non potest cognoscere cogitationes
alterius ex voluntate eius dependentes, multo minus potest cognoscere
ea quae ex sola Dei voluntate dependent. Et sic argumentatur
apostolus, I Cor. II, quae sunt hominis, nemo novit nisi
spiritus hominis, qui in ipso est. Ita et quae sunt Dei, nemo novit
nisi spiritus Dei. Est autem alia Angelorum cognitio, quae eos
beatos facit, qua vident verbum et res in verbo. Et hac quidem
visione cognoscunt mysteria gratiae, non quidem omnia, nec aequaliter
omnes sed secundum quod Deus voluerit eis revelare; secundum illud
apostoli, I Cor. II, nobis autem revelavit Deus per spiritum
suum. Ita tamen quod superiores Angeli, perspicacius divinam
sapientiam contemplantes, plura mysteria et altiora in ipsa Dei
visione cognoscunt, quae inferioribus manifestant, eos illuminando.
Et horum etiam mysteriorum quaedam a principio suae creationis
cognoverunt; quaedam vero postmodum, secundum quod eorum officiis
congruit, edocentur.
Ad primum ergo dicendum quod de mysterio incarnationis Christi
dupliciter contingit loqui. Uno modo, in generali, et sic omnibus
revelatum est a principio suae beatitudinis. Cuius ratio est, quia
hoc est quoddam generale principium, ad quod omnia eorum officia
ordinantur, omnes enim sunt administratorii spiritus, ut dicitur
Heb. I, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt
salutis; quod quidem fit per incarnationis mysterium. Unde oportuit
de hoc mysterio omnes a principio communiter edoceri. Alio modo
possumus loqui de mysterio incarnationis quantum ad speciales
conditiones. Et sic non omnes Angeli a principio de omnibus sunt
edocti, immo quidam, etiam superiores Angeli, postmodum didicerunt,
ut patet per auctoritatem Dionysii inductam.
Ad secundum dicendum quod, licet Angeli beati divinam sapientiam
contemplentur, non tamen eam comprehendunt. Et ideo non oportet quod
cognoscant quidquid in ea latet.
Ad tertium dicendum quod quidquid prophetae cognoverunt de mysteriis
gratiae per revelationem divinam, multo excellentius est Angelis
revelatum. Et licet prophetis ea quae Deus facturus erat circa
salutem humani generis, in generali revelaverit; quaedam tamen
specialia apostoli circa hoc cognoverunt, quae prophetae non
cognoverant; secundum illud Ephes. III, potestis, legentes,
intelligere prudentiam meam in mysterio Christi, quod aliis
generationibus non est agnitum, sicut nunc revelatum est sanctis
apostolis eius. Inter ipsos etiam prophetas, posteriores cognoverunt
quod priores non cognoverant; secundum illud Psalmi CXVIII,
super senes intellexi. Et Gregorius dicit quod per successiones
temporum, crevit divinae cognitionis augmentum.
|
|