|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod intellectus Angeli
quandoque sit in potentia. Motus enim est actus existentis in
potentia, ut dicitur III Physic. Sed mentes angelicae
intelligendo moventur, ut dicit Dionysius, IV cap. de Div.
Nom. Ergo mentes angelicae quandoque sunt in potentia.
2. Praeterea, cum desiderium sit rei non habitae, possibilis tamen
haberi, quicumque desiderat aliquid intelligere, est in potentia ad
illud. Sed I Petri I, dicitur, in quem desiderant Angeli
prospicere. Ergo intellectus Angeli quandoque est in potentia.
3. Praeterea, in libro de causis dicitur quod intelligentia
intelligit secundum modum suae substantiae. Sed substantia Angeli
habet aliquid de potentia permixtum. Ergo quandoque intelligit in
potentia.
Sed contra est quod Augustinus dicit, II super Gen. ad Litt.,
quod Angeli, ex quo creati sunt, ipsa verbi aeternitate, sancta et
pia contemplatione perfruuntur. Sed intellectus contemplans non est in
potentia, sed in actu. Ergo intellectus Angeli non est in potentia.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in III de anima
et in VIII Physic., intellectus dupliciter est in potentia, uno
modo, sicut ante addiscere vel invenire, idest antequam habeat habitum
scientiae; alio modo dicitur esse in potentia, sicut cum iam habet
habitum scientiae, sed non considerat. Primo igitur modo,
intellectus Angeli nunquam est in potentia respectu eorum ad quae eius
cognitio naturalis se extendere potest. Sicut enim corpora superiora,
scilicet caelestia, non habent potentiam ad esse, quae non sit
completa per actum; ita caelestes intellectus, scilicet Angeli, non
habent aliquam intelligibilem potentiam, quae non sit totaliter
completa per species intelligibiles connaturales eis. Sed quantum ad
ea quae eis divinitus revelantur, nihil prohibet intellectus eorum esse
in potentia, quia sic etiam corpora caelestia sunt in potentia
quandoque ut illuminentur a sole. Secundo vero modo, intellectus
Angeli potest esse in potentia ad ea quae cognoscit naturali
cognitione, non enim omnia quae naturali cognitione cognoscit, semper
actu considerat. Sed ad cognitionem verbi, et eorum quae in verbo
videt, nunquam hoc modo est in potentia, quia semper actu intuetur
verbum, et ea quae in verbo videt. In hac enim visione eorum
beatitudo consistit, beatitudo autem non consistit in habitu, sed in
actu, ut dicit philosophus, in I Ethic.
Ad primum ergo dicendum quod motus ibi non sumitur secundum quod est
actus imperfecti, idest existentis in potentia; sed secundum quod est
actus perfecti, idest existentis in actu. Sic enim intelligere et
sentire dicuntur motus, ut dicitur in III de anima.
Ad secundum dicendum quod desiderium illud Angelorum non excludit rem
desideratam, sed eius fastidium. Vel dicuntur desiderare Dei
visionem, quantum ad novas revelationes, quas pro opportunitate
negotiorum a Deo recipiunt.
Ad tertium dicendum quod in substantia Angeli non est aliqua potentia
denudata ab actu. Et similiter nec intellectus Angeli sic est in
potentia, quod sit absque actu.
|
|