|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus non possit
simul multa intelligere. Dicit enim philosophus, II Topic., quod
contingit multa scire, sed unum tantum intelligere.
2. Praeterea, nihil intelligitur nisi secundum quod intellectus
formatur per speciem intelligibilem, sicut corpus formatur per
figuram. Sed unum corpus non potest formari diversis figuris. Ergo
unus intellectus non potest simul intelligere diversa intelligibilia.
3. Praeterea, intelligere est motus quidam. Nullus autem motus
terminatur ad diversos terminos. Ergo non contingit simul multa
intelligere.
Sed contra est quod dicit Augustinus, IV Sup. Gen. ad Litt.,
potentia spiritualis mentis angelicae cuncta quae voluerit, facillime
simul comprehendit.
Respondeo dicendum quod, sicut ad unitatem motus requiritur unitas
termini, ita ad unitatem operationis requiritur unitas obiecti.
Contingit autem aliqua accipi ut plura, et ut unum; sicut partes
alicuius continui. Si enim unaquaeque per se accipiatur, plures
sunt, unde et non una operatione, nec simul accipiuntur per sensum et
intellectum. Alio modo accipiuntur secundum quod sunt unum in toto,
et sic simul et una operatione cognoscuntur tam per sensum quam per
intellectum, dum totum continuum consideratur, ut dicitur in III de
anima. Et sic etiam intellectus noster simul intelligit subiectum et
praedicatum, prout sunt partes unius propositionis; et duo comparata,
secundum quod conveniunt in una comparatione. Ex quo patet quod
multa, secundum quod sunt distincta, non possunt simul intelligi; sed
secundum quod uniuntur in uno intelligibili, sic simul intelliguntur.
Unumquodque autem est intelligibile in actu, secundum quod eius
similitudo est in intellectu. Quaecumque igitur per unam speciem
intelligibilem cognosci possunt, cognoscuntur ut unum intelligibile;
et ideo simul cognoscuntur. Quae vero per diversas species
intelligibiles cognoscuntur, ut diversa intelligibilia capiuntur.
Angeli igitur ea cognitione qua cognoscunt res per verbum, omnia
cognoscunt una intelligibili specie, quae est essentia divina. Et
ideo quantum ad talem cognitionem, omnia simul cognoscunt, sicut et in
patria non erunt volubiles nostrae cogitationes, ab aliis in alia
euntes atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram simul uno conspectu
videbimus, ut Augustinus dicit in XV de Trin. Ea vero cognitione
qua cognoscunt res per species innatas, omnia illa simul possunt
intelligere, quae una specie cognoscuntur; non autem illa quae
diversis.
Ad primum ergo dicendum quod intelligere multa ut unum, est quodammodo
unum intelligere.
Ad secundum dicendum quod intellectus formatur per intelligibilem
speciem quam apud se habet. Et ideo sic potest una specie
intelligibili multa simul intelligibilia intueri, sicut unum corpus per
unam figuram potest simul multis corporibus assimilari.
Ad tertium dicendum sicut ad primum.
|
|