|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus cognoscat
discurrendo. Discursus enim intellectus attenditur secundum hoc, quod
unum per aliud cognoscitur. Sed Angeli cognoscunt unum per aliud,
cognoscunt enim creaturas per verbum. Ergo intellectus Angeli
cognoscit discurrendo.
2. Praeterea, quidquid potest virtus inferior, potest et virtus
superior. Sed intellectus humanus potest syllogizare, et in
effectibus causas cognoscere, secundum quae discursus attenditur.
Ergo intellectus Angeli, qui superior est ordine naturae, multo
magis hoc potest.
3. Praeterea, Isidorus dicit quod Daemones per experientiam multa
cognoscunt. Sed experimentalis cognitio est discursiva, ex multis
enim memoriis fit unum experimentum, et ex multis experimentis fit unum
universale, ut dicitur in fine Poster., et in principio Metaphys.
Ergo cognitio Angelorum est discursiva.
Sed contra est quod Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom.,
quod Angeli non congregant divinam cognitionem a sermonibus diffusis,
neque ab aliquo communi ad ista specialia simul aguntur.
Respondeo dicendum quod, sicut saepius dictum est, Angeli illum
gradum tenent in substantiis spiritualibus, quem corpora caelestia in
substantiis corporeis, nam et caelestes mentes a Dionysio dicuntur.
Est autem haec differentia inter caelestia et terrena corpora, quod
corpora terrena per mutationem et motum adipiscuntur suam ultimam
perfectionem, corpora vero caelestia statim, ex ipsa sua natura, suam
ultimam perfectionem habent. Sic igitur et inferiores intellectus,
scilicet hominum, per quendam motum et discursum intellectualis
operationis perfectionem in cognitione veritatis adipiscuntur; dum
scilicet ex uno cognito in aliud cognitum procedunt. Si autem statim
in ipsa cognitione principii noti, inspicerent quasi notas omnes
conclusiones consequentes, in eis discursus locum non haberet. Et hoc
est in Angelis, quia statim in illis quae primo naturaliter
cognoscunt, inspiciunt omnia quaecumque in eis cognosci possunt. Et
ideo dicuntur intellectuales, quia etiam apud nos, ea quae statim
naturaliter apprehenduntur, intelligi dicuntur; unde intellectus
dicitur habitus primorum principiorum. Animae vero humanae, quae
veritatis notitiam per quendam discursum acquirunt, rationales
vocantur. Quod quidem contingit ex debilitate intellectualis luminis
in eis. Si enim haberent plenitudinem intellectualis luminis, sicut
Angeli, statim in primo aspectu principiorum totam virtutem eorum
comprehenderent, intuendo quidquid ex eis syllogizari posset.
Ad primum ergo dicendum quod discursus quendam motum nominat. Omnis
autem motus est de uno priori in aliud posterius. Unde discursiva
cognitio attenditur secundum quod ex aliquo prius noto devenitur in
cognitionem alterius posterius noti, quod prius erat ignotum. Si
autem in uno inspecto simul aliud inspiciatur, sicut in speculo
inspicitur simul imago rei et res; non est propter hoc cognitio
discursiva. Et hoc modo cognoscunt Angeli res in verbo.
Ad secundum dicendum quod Angeli syllogizare possunt, tanquam
syllogismum cognoscentes; et in causis effectus vident, et in
effectibus causas, non tamen ita quod cognitionem veritatis ignotae
acquirant syllogizando ex causis in causata, et ex causatis in causas.
Ad tertium dicendum quod experientia in Angelis et Daemonibus dicitur
secundum quandam similitudinem, prout scilicet cognoscunt sensibilia
praesentia; tamen absque omni discursu.
|
|