|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli intelligant
componendo et dividendo. Ubi enim est multitudo intellectuum, ibi est
compositio intellectuum, ut dicitur in III de anima. Sed in
intellectu Angeli est multitudo intellectuum, cum per diversas species
diversa intelligat, et non omnia simul. Ergo in intellectu Angeli
est compositio et divisio.
2. Praeterea, plus distat negatio ab affirmatione, quam quaecumque
duae naturae oppositae, quia prima distinctio est per affirmationem et
negationem. Sed aliquas naturas distantes Angelus non cognoscit per
unum, sed per diversas species, ut ex dictis patet. Ergo oportet
quod affirmationem et negationem cognoscat per diversa. Et ita videtur
quod Angelus intelligat componendo et dividendo.
3. Praeterea, locutio est signum intellectus. Sed Angeli
hominibus loquentes, proferunt affirmativas et negativas
enuntiationes, quae sunt signa compositionis et divisionis in
intellectu; ut ex multis locis sacrae Scripturae apparet. Ergo
videtur quod Angelus intelligat componendo et dividendo.
Sed contra est quod Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom.,
quod virtus intellectualis Angelorum resplendet conspicaci divinorum
intellectuum simplicitate. Sed simplex intelligentia est sine
compositione et divisione, ut dicitur in III de anima. Ergo
Angelus intelligit sine compositione et divisione.
Respondeo dicendum quod, sicut in intellectu ratiocinante comparatur
conclusio ad principium, ita in intellectu componente et dividente
comparatur praedicatum ad subiectum. Si enim intellectus statim in
ipso principio videret conclusionis veritatem, nunquam intelligeret
discurrendo vel ratiocinando. Similiter si intellectus statim in
apprehensione quidditatis subiecti, haberet notitiam de omnibus quae
possunt attribui subiecto vel removeri ab eo, nunquam intelligeret
componendo et dividendo, sed solum intelligendo quod quid est. Sic
igitur patet quod ex eodem provenit quod intellectus noster intelligit
discurrendo, et componendo et dividendo, ex hoc scilicet, quod non
statim in prima apprehensione alicuius primi apprehensi, potest
inspicere quidquid in eo virtute continetur. Quod contingit ex
debilitate luminis intellectualis in nobis, sicut dictum est. Unde
cum in Angelo sit lumen intellectuale perfectum, cum sit speculum
purum et clarissimum, ut dicit Dionysius, IV cap. de Div.
Nom.; relinquitur quod Angelus, sicut non intelligit ratiocinando,
ita non intelligit componendo et dividendo. Nihilominus tamen
compositionem et divisionem enuntiationum intelligit, sicut et
ratiocinationem syllogismorum, intelligit enim composita simpliciter,
et mobilia immobiliter, et materialia immaterialiter.
Ad primum ergo dicendum quod non qualiscumque multitudo intellectuum
compositionem causat, sed multitudo illorum intellectuum quorum unum
attribuitur alteri, vel removetur ab altero. Angelus autem,
intelligendo quidditatem alicuius rei, simul intelligit quidquid ei
attribui potest vel removeri ab ea. Unde intelligendo quod quid est,
intelligit quidquid nos intelligere possumus et componendo et
dividendo, per unum suum simplicem intellectum.
Ad secundum dicendum quod diversae quidditates rerum minus differunt,
quantum ad rationem existendi, quam affirmatio et negatio. Tamen
quantum ad rationem cognoscendi, affirmatio et negatio magis
conveniunt, quia statim per hoc quod cognoscitur veritas
affirmationis, cognoscitur falsitas negationis oppositae.
Ad tertium dicendum quod hoc quod Angeli loquuntur enuntiationes
affirmativas et negativas, manifestat quod Angeli cognoscunt
compositionem et divisionem, non autem quod cognoscant componendo et
dividendo, sed simpliciter cognoscendo quod quid est.
|
|