|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in intellectu Angeli
possit esse falsitas. Protervitas enim ad falsitatem pertinet. Sed
in Daemonibus est phantasia proterva, ut dicit Dionysius, IV cap.
de Div. Nom. Ergo videtur quod in Angelorum intellectu possit esse
falsitas.
2. Praeterea, nescientia est causa falsae aestimationis. Sed in
Angelis potest esse nescientia, ut Dionysius dicit, VI cap.
Eccles. Hier. Ergo videtur quod in eis possit esse falsitas.
3. Praeterea, omne quod cadit a veritate sapientiae, et habet
rationem depravatam, habet falsitatem vel errorem in suo intellectu.
Sed hoc Dionysius dicit de Daemonibus, VII cap. de Div. Nom.
Ergo videtur quod in intellectu Angelorum possit esse falsitas.
Sed contra, philosophus dicit, III de anima, quod intellectus
semper verus est. Augustinus etiam dicit, in libro octoginta trium
quaest., quod nihil intelligitur nisi verum. Sed Angeli non
cognoscunt aliquid nisi intelligendo. Ergo in Angeli cognitione non
potest esse deceptio et falsitas.
Respondeo dicendum quod huius quaestionis veritas aliquatenus ex
praemissa dependet. Dictum est enim quod Angelus non intelligit
componendo et dividendo, sed intelligendo quod quid est. Intellectus
autem circa quod quid est semper verus est, sicut et sensus circa
proprium obiectum, ut dicitur in III de anima. Sed per accidens in
nobis accidit deceptio et falsitas intelligendo quod quid est, scilicet
secundum rationem alicuius compositionis, vel cum definitionem unius
rei accipimus ut definitionem alterius; vel cum partes definitionis
sibi non cohaerent, sicut si accipiatur pro definitione alicuius rei,
animal quadrupes volatile (nullum enim animal tale est); et hoc
quidem accidit in compositis, quorum definitio ex diversis sumitur,
quorum unum est materiale ad aliud. Sed intelligendo quidditates
simplices, ut dicitur in IX Metaphys., non est falsitas, quia vel
totaliter non attinguntur, et nihil intelligimus de eis; vel
cognoscuntur ut sunt. Sic igitur per se non potest esse falsitas aut
error aut deceptio in intellectu alicuius Angeli; sed per accidens
contingit. Alio tamen modo quam in nobis. Nam nos componendo et
dividendo quandoque ad intellectum quidditatis pervenimus, sicut cum
dividendo vel demonstrando definitionem investigamus. Quod quidem in
Angelis non contingit; sed per quod quid est rei cognoscunt omnes
enuntiationes ad illam rem pertinentes. Manifestum est autem quod
quidditas rei potest esse principium cognoscendi respectu eorum quae
naturaliter conveniunt rei vel ab ea removentur, non autem eorum quae a
supernaturali Dei ordinatione dependent. Angeli igitur boni,
habentes rectam voluntatem, per cognitionem quidditatis rei non
iudicant de his quae naturaliter ad rem pertinent, nisi salva
ordinatione divina. Unde in eis non potest esse falsitas aut error.
Daemones vero, per voluntatem perversam subducentes intellectum a
divina sapientia, absolute interdum de rebus iudicant secundum
naturalem conditionem. Et in his quae naturaliter ad rem pertinent,
non decipiuntur. Sed decipi possunt quantum ad ea quae supernaturalia
sunt, sicut si considerans hominem mortuum, iudicet eum non
resurrecturum; et si videns hominem Christum, iudicet eum non esse
Deum.
Et per hoc patet responsio ad ea quae utrinque obiiciuntur. Nam
protervitas Daemonum est secundum quod non subduntur divinae
sapientiae. Nescientia autem est in Angelis, non respectu naturalium
cognoscibilium, sed supernaturalium. Patet etiam quod intellectus
eius quod quid est semper est verus, nisi per accidens, secundum quod
indebite ordinatur ad aliquam compositionem vel divisionem.
|
|