|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit
vespertina neque matutina cognitio. Vespere enim et mane admixtionem
tenebrarum habent. Sed in cognitione Angeli non est aliqua
tenebrositas; cum non sit ibi error vel falsitas. Ergo cognitio
Angeli non debet dici matutina vel vespertina.
2. Praeterea, inter vespere et mane cadit nox; et inter mane et
vespere cadit meridies. Si igitur in Angelis cadit cognitio matutina
et vespertina, pari ratione videtur quod in eis debeat esse meridiana
et nocturna cognitio.
3. Praeterea, cognitio distinguitur secundum differentiam
cognitorum, unde in III de anima dicit philosophus quod scientiae
secantur quemadmodum et res. Triplex autem est esse rerum, scilicet
in verbo, in propria natura, et in intelligentia angelica, ut
Augustinus dicit, II super Gen. ad Litt. Ergo, si ponatur
cognitio matutina in Angelis et vespertina, propter esse rerum in
verbo et in propria natura; debet etiam in eis poni tertia cognitio,
propter esse rerum in intelligentia angelica.
Sed contra est quod Augustinus, IV super Gen. ad Litt., et
XI de Civ. Dei, distinguit cognitionem Angelorum per matutinam et
vespertinam.
Respondeo dicendum quod hoc quod dicitur de cognitione matutina et
vespertina in Angelis, introductum est ab Augustino, qui sex dies in
quibus Deus legitur fecisse cuncta, Gen. I, intelligi vult non hos
usitatos dies qui solis circuitu peraguntur, cum sol quarto die factus
legatur; sed unum diem, scilicet cognitionem angelicam sex rerum
generibus praesentatam. Sicut autem in die consueto mane est
principium diei, vespere autem terminus, ita cognitio ipsius
primordialis esse rerum, dicitur cognitio matutina, et haec est
secundum quod res sunt in verbo. Cognitio autem ipsius esse rei
creatae secundum quod in propria natura consistit, dicitur cognitio
vespertina, nam esse rerum fluit a verbo sicut a quodam primordiali
principio, et hic effluxus terminatur ad esse rerum quod in propria
natura habent.
Ad primum ergo dicendum quod vespere et mane non accipiuntur in
cognitione angelica secundum similitudinem ad admixtionem tenebrarum;
sed secundum similitudinem principii et termini. Vel dicendum quod
nihil prohibet, ut dicit Augustinus IV super Gen. ad Litt.,
aliquid in comparatione ad unum dici lux, et in comparatione ad aliud
dici tenebra. Sicut vita fidelium et iustorum, in comparatione ad
impios, dicitur lux, secundum illud Ephes. V, fuistis aliquando
tenebrae, nunc autem lux in domino; quae tamen vita fidelium, in
comparatione ad vitam gloriae, tenebrosa dicitur, secundum illud II
Petri I, habetis propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes
quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. Sic igitur cognitio Angeli
qua cognoscit res in propria natura, dies est per comparationem ad
ignorantiam vel errorem, sed obscura est per comparationem ad visionem
verbi.
Ad secundum dicendum quod matutina et vespertina cognitio ad diem
pertinet, idest ad Angelos illuminatos, qui sunt distincti a
tenebris, idest a malis Angelis. Angeli autem boni, cognoscentes
creaturam, non in ea figuntur, quod esset tenebrescere et noctem
fieri; sed hoc ipsum referunt ad laudem Dei, in quo sicut in
principio omnia cognoscunt. Et ideo post vesperam non ponitur nox,
sed mane, ita quod mane sit finis praecedentis diei et principium
sequentis, inquantum Angeli cognitionem praecedentis operis ad laudem
Dei referunt. Meridies autem sub nomine diei comprehenditur, quasi
medium inter duo extrema. Vel potest meridies referri ad cognitionem
ipsius Dei, qui non habet principium nec finem.
Ad tertium dicendum quod etiam ipsi Angeli creaturae sunt. Unde esse
rerum in intelligentia angelica comprehenditur sub vespertina
cognitione, sicut et esse rerum in propria natura.
|
|