|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod una sit cognitio
vespertina et matutina. Dicitur enim Gen. I, factum est vespere et
mane dies unus. Sed per diem intelligitur cognitio angelica, ut
Augustinus dicit. Ergo una et eadem est cognitio in Angelis matutina
et vespertina.
2. Praeterea, impossibile est unam potentiam simul duas operationes
habere. Sed Angeli semper sunt in actu cognitionis matutinae, quia
semper vident Deum et res in Deo, secundum illud Matth.
XVIII, Angeli eorum semper vident faciem patris mei et cetera.
Ergo, si cognitio vespertina esset alia a matutina, nullo modo
Angelus posset esse in actu cognitionis vespertinae.
3. Praeterea, apostolus dicit, I Cor. XIII, cum venerit
quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sed si cognitio
vespertina sit alia a matutina, comparatur ad ipsam sicut imperfectum
ad perfectum. Ergo non poterit simul vespertina cognitio esse cum
matutina.
In contrarium est quod dicit Augustinus, IV super Gen. ad
Litt., quod multum interest inter cognitionem rei cuiuscumque in
verbo Dei, et cognitionem eius in natura eius, ut illud merito
pertineat ad diem, hoc ad vesperam.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, cognitio vespertina
dicitur, qua Angeli cognoscunt res in propria natura. Quod non
potest ita intelligi quasi ex propria rerum natura cognitionem
accipiant, ut haec praepositio in indicet habitudinem principii, quia
non accipiunt Angeli cognitionem a rebus, ut supra habitum est.
Relinquitur igitur quod hoc quod dicitur in propria natura, accipiatur
secundum rationem cogniti, secundum quod subest cognitioni; ut
scilicet cognitio vespertina in Angelis dicatur secundum quod
cognoscunt esse rerum quod habent res in propria natura. Quod quidem
per duplex medium cognoscunt, scilicet per species innatas, et per
rationes rerum in verbo existentes. Non enim, videndo verbum,
cognoscunt solum illud esse rerum quod habent in verbo; sed illud esse
quod habent in propria natura; sicut Deus per hoc quod videt se,
cognoscit esse rerum quod habent in propria natura. Si ergo dicatur
cognitio vespertina secundum quod cognoscunt esse rerum quod habent in
propria natura, videndo verbum; sic una et eadem secundum essentiam
est cognitio vespertina et matutina, differens solum secundum cognita.
Si vero cognitio vespertina dicatur secundum quod Angeli cognoscunt
esse rerum quod habent in propria natura, per formas innatas; sic alia
est cognitio vespertina et matutina. Et ita videtur intelligere
Augustinus, cum unam ponat imperfectam respectu alterius.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut numerus sex dierum, secundum
intellectum Augustini, accipitur secundum sex genera rerum quae
cognoscuntur ab Angelis; ita unitas diei accipitur secundum unitatem
rei cognitae, quae tamen diversis cognitionibus cognosci potest.
Ad secundum dicendum quod duae operationes possunt simul esse unius
potentiae, quarum una ad aliam refertur; ut patet cum voluntas simul
vult et finem et ea quae sunt ad finem, et intellectus simul intelligit
principia et conclusiones per principia, quando iam scientiam
acquisivit. Cognitio autem vespertina in Angelis refertur ad
matutinam, ut Augustinus dicit. Unde nihil prohibet utramque simul
esse in Angelis.
Ad tertium dicendum quod, veniente perfecto, evacuatur imperfectum
quod ei opponitur, sicut fides, quae est eorum quae non videntur,
evacuatur visione veniente. Sed imperfectio vespertinae cognitionis
non opponitur perfectioni matutinae. Quod enim cognoscatur aliquid in
seipso, non est oppositum ei quod cognoscatur in sua causa. Nec
iterum quod aliquid cognoscatur per duo media, quorum unum est
perfectius et aliud imperfectius, aliquid repugnans habet, sicut ad
eandem conclusionem habere possumus et medium demonstrativum et
dialecticum. Et similiter eadem res potest sciri ab Angelo per verbum
increatum, et per speciem innatam.
|
|