|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit
voluntas. Quia, ut dicit philosophus, in III de anima, voluntas
in ratione est. Sed in Angelis non est ratio, sed aliquid superius
ratione. Ergo in Angelis non est voluntas, sed aliquid superius
voluntate.
2. Praeterea, voluntas sub appetitu continetur, ut patet per
philosophum, in III de anima. Sed appetitus est imperfecti, est
enim eius quod nondum habetur. Cum igitur in Angelis, maxime in
beatis, non sit aliqua imperfectio, videtur quod non sit in eis
voluntas.
3. Praeterea, philosophus dicit, in III de anima, quod voluntas
est movens motum, movetur enim ab appetibili intellecto. Sed Angeli
sunt immobiles; cum sint incorporei. Ergo in Angelis non est
voluntas.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X Lib. de Trin., quod
imago Trinitatis invenitur in mente secundum memoriam, intelligentiam
et voluntatem. Imago autem Dei invenitur non solum in mente humana,
sed etiam in mente angelica; cum etiam mens angelica sit capax Dei.
Ergo in Angelis est voluntas.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere in Angelis voluntatem. Ad
cuius evidentiam, considerandum est quod, cum omnia procedant ex
voluntate divina, omnia suo modo per appetitum inclinantur in bonum,
sed diversimode. Quaedam enim inclinantur in bonum, per solam
naturalem habitudinem, absque cognitione, sicut plantae et corpora
inanimata. Et talis inclinatio ad bonum vocatur appetitus naturalis.
Quaedam vero ad bonum inclinantur cum aliqua cognitione; non quidem
sic quod cognoscant ipsam rationem boni, sed cognoscunt aliquod bonum
particulare; sicut sensus, qui cognoscit dulce et album et aliquid
huiusmodi. Inclinatio autem hanc cognitionem sequens, dicitur
appetitus sensitivus. Quaedam vero inclinantur ad bonum cum cognitione
qua cognoscunt ipsam boni rationem; quod est proprium intellectus. Et
haec perfectissime inclinantur in bonum; non quidem quasi ab alio
solummodo directa in bonum, sicut ea quae cognitione carent; neque in
bonum particulariter tantum, sicut ea in quibus est sola sensitiva
cognitio; sed quasi inclinata in ipsum universale bonum. Et haec
inclinatio dicitur voluntas. Unde cum Angeli per intellectum
cognoscant ipsam universalem rationem boni, manifestum est quod in eis
sit voluntas.
Ad primum ergo dicendum quod aliter ratio transcendit sensum, et
aliter intellectus rationem. Ratio enim transcendit sensum, secundum
diversitatem cognitorum, nam sensus est particularium, ratio vero
universalium. Et ideo oportet quod sit alius appetitus tendens in
bonum universale, qui debetur rationi; et alius tendens in bonum
particulare, qui debetur sensui. Sed intellectus et ratio differunt
quantum ad modum cognoscendi, quia scilicet intellectus cognoscit
simplici intuitu, ratio vero discurrendo de uno in aliud. Sed tamen
ratio per discursum pervenit ad cognoscendum illud, quod intellectus
sine discursu cognoscit, scilicet universale. Idem est ergo obiectum
quod appetitivae proponitur et ex parte rationis, et ex parte
intellectus. Unde in Angelis, qui sunt intellectuales tantum, non
est appetitus superior voluntate.
Ad secundum dicendum quod, licet nomen appetitivae partis sit sumptum
ab appetendo ea quae non habentur, tamen appetitiva pars non solum ad
haec se extendit, sed etiam ad multa alia. Sicut et nomen lapidis
sumptum est a laesione pedis, cum tamen lapidi non hoc solum
conveniat. Similiter irascibilis potentia denominatur ab ira; cum
tamen in ea sint plures aliae passiones, ut spes et audacia et
huiusmodi.
Ad tertium dicendum quod voluntas dicitur movens motum, secundum quod
velle est motus quidam, et intelligere; cuiusmodi motum nihil prohibet
in Angelis esse, quia talis motus est actus perfecti, ut dicitur in
III de anima.
|
|