|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non
differat voluntas ab intellectu et natura. Angelus enim est simplicior
quam corpus naturale. Sed corpus naturale per suam formam inclinatur
in suum finem, qui est eius bonum. Ergo multo magis Angelus. Forma
autem Angeli est vel natura ipsa in qua subsistit, vel species quae
est in intellectu eius. Ergo Angelus inclinatur in bonum per naturam
suam, et per speciem intelligibilem. Haec autem inclinatio ad bonum
pertinet ad voluntatem. Voluntas igitur Angeli non est aliud quam
eius natura vel intellectus.
2. Praeterea, obiectum intellectus est verum, voluntatis autem
bonum. Bonum autem et verum non differunt realiter, sed secundum
rationem tantum. Ergo voluntas et intellectus non differunt realiter.
3. Praeterea, distinctio communis et proprii non diversificat
potentias, eadem enim potentia visiva est coloris et albedinis. Sed
bonum et verum videntur se habere sicut commune et proprium, nam verum
est quoddam bonum, scilicet intellectus. Ergo voluntas, cuius
obiectum est bonum, non differt ab intellectu, cuius obiectum est
verum.
Sed contra, voluntas in Angelis est bonorum tantum. Intellectus
autem est bonorum et malorum, cognoscunt enim utrumque. Ergo voluntas
in Angelis est aliud quam eius intellectus.
Respondeo dicendum quod voluntas in Angelis est quaedam virtus vel
potentia, quae nec est ipsa eorum natura, nec eorum intellectus. Et
quod non sit eorum natura, apparet ex hoc, quod natura vel essentia
alicuius rei intra ipsam rem comprehenditur, quidquid ergo se extendit
ad id quod est extra rem, non est rei essentia. Unde videmus in
corporibus naturalibus, quod inclinatio quae est ad esse rei, non est
per aliquid superadditum essentiae; sed per materiam, quae appetit
esse antequam illud habeat, et per formam, quae tenet rem in esse
postquam fuerit. Sed inclinatio ad aliquid extrinsecum, est per
aliquid essentiae superadditum, sicut inclinatio ad locum est per
gravitatem vel levitatem, inclinatio autem ad faciendum sibi simile est
per qualitates activas. Voluntas autem habet inclinationem in bonum
naturaliter. Unde ibi solum est idem essentia et voluntas, ubi
totaliter bonum continetur in essentia volentis; scilicet in Deo, qui
nihil vult extra se nisi ratione suae bonitatis. Quod de nulla
creatura potest dici; cum bonum infinitum sit extra essentiam
cuiuslibet creati. Unde nec voluntas Angeli, nec alterius
creaturae, potest esse idem quod eius essentia. Similiter nec potest
esse idem quod intellectus Angeli vel hominis. Nam cognitio fit per
hoc quod cognitum est in cognoscente, unde ea ratione se extendit eius
intellectus in id quod est extra se, secundum quod illud quod extra
ipsum est per essentiam, natum est aliquo modo in eo esse. Voluntas
vero se extendit in id quod extra se est, secundum quod quadam
inclinatione quodammodo tendit in rem exteriorem. Alterius autem
virtutis est, quod aliquid habeat in se quod est extra se, et quod
ipsum tendat in rem exteriorem. Et ideo oportet quod in qualibet
creatura sit aliud intellectus et voluntas. Non autem in Deo, qui
habet et ens universale et bonum universale in seipso. Unde tam
voluntas quam intellectus est eius essentia.
Ad primum ergo dicendum quod corpus naturale per formam substantialem
inclinatur in esse suum, sed in exterius inclinatur per aliquid
additum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod potentiae non diversificantur secundum
materialem distinctionem obiectorum, sed secundum formalem
distinctionem, quae attenditur secundum rationem obiecti. Et ideo
diversitas secundum rationem boni et veri, sufficit ad diversitatem
intellectus et voluntatis.
Ad tertium dicendum quod, quia bonum et verum convertuntur secundum
rem, inde est quod et bonum ab intellectu intelligitur sub ratione
veri, et verum a voluntate appetitur sub ratione boni. Sed tamen
diversitas rationum ad diversificandum potentias sufficit, ut dictum
est.
|
|