|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit
liberum arbitrium. Actus enim liberi arbitrii est eligere. Sed
electio non potest esse in Angelis, cum electio sit appetitus
praeconsiliati, consilium autem est inquisitio quaedam ut dicitur in
III Ethic.; Angeli autem non cognoscunt inquirendo, quia hoc
pertinet ad discursum rationis. Ergo videtur quod in Angelis non sit
liberum arbitrium.
2. Praeterea, liberum arbitrium se habet ad utrumlibet. Sed ex
parte intellectus non est aliquid se habens ad utrumlibet in Angelis,
quia intellectus eorum non fallitur in naturalibus intelligibilibus, ut
dictum est. Ergo nec ex parte appetitus liberum arbitrium in eis esse
potest.
3. Praeterea, ea quae sunt naturalia in Angelis, conveniunt eis
secundum magis et minus, quia in superioribus Angelis natura
intellectualis est perfectior quam in inferioribus. Liberum autem
arbitrium non recipit magis et minus. Ergo in Angelis non est liberum
arbitrium.
Sed contra, libertas arbitrii ad dignitatem hominis pertinet. Sed
Angeli digniores sunt hominibus. Ergo libertas arbitrii, cum sit in
hominibus, multo magis est in Angelis.
Respondeo dicendum quod quaedam sunt quae non agunt ex aliquo
arbitrio, sed quasi ab aliis acta et mota, sicut sagitta a sagittante
movetur ad finem. Quaedam vero agunt quodam arbitrio, sed non
libero, sicut animalia irrationalia, ovis enim fugit lupum ex quodam
iudicio, quo existimat eum sibi noxium; sed hoc iudicium non est sibi
liberum, sed a natura inditum. Sed solum id quod habet intellectum,
potest agere iudicio libero, inquantum cognoscit universalem rationem
boni, ex qua potest iudicare hoc vel illud esse bonum. Unde ubicumque
est intellectus, est liberum arbitrium. Et sic patet liberum
arbitrium esse in Angelis etiam excellentius quam in hominibus, sicut
et intellectum.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de electione secundum
quod est hominis. Sicut autem aestimatio hominis in speculativis
differt ab aestimatione Angeli in hoc, quod una est absque
inquisitione, alia vero per inquisitionem; ita et in operativis.
Unde in Angelis est electio; non tamen cum inquisitiva deliberatione
consilii, sed per subitam acceptionem veritatis.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, cognitio fit per hoc
quod cognita sunt in cognoscente. Ad imperfectionem autem alicuius rei
pertinet, si non sit in ea id quod natum est in ea esse. Unde
Angelus non esset perfectus in sua natura, si intellectus eius non
esset determinatus ad omnem veritatem quam naturaliter cognoscere
potest. Sed actus appetitivae virtutis est per hoc quod affectus
inclinatur ad rem exteriorem. Non autem dependet perfectio rei ex omni
re ad quam inclinatur, sed solum ex superiori. Et ideo non pertinet
ad imperfectionem Angeli, si non habet voluntatem determinatam
respectu eorum quae infra ipsum sunt. Pertineret autem ad
imperfectionem eius, si indeterminate se haberet ad illud quod supra
ipsum est.
Ad tertium dicendum quod liberum arbitrium nobiliori modo est in
superioribus Angelis, quam in inferioribus, sicut et iudicium
intellectus. Tamen verum est quod ipsa libertas, secundum quod in ea
consideratur quaedam remotio coactionis, non suscipit magis et minus,
quia privationes et negationes non remittuntur nec intenduntur per se,
sed solum per suam causam, vel secundum aliquam affirmationem
adiunctam.
|
|