|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Angelis sit
irascibilis et concupiscibilis. Dicit enim Dionysius, IV cap. de
Div. Nom., quod in Daemonibus est furor irrationabilis et
concupiscentia amens. Sed Daemones eiusdem naturae sunt cum
Angelis, quia peccatum non mutavit in eis naturam. Ergo in Angelis
est irascibilis et concupiscibilis.
2. Praeterea, amor et gaudium in concupiscibili sunt; ira vero,
spes et timor in irascibili. Sed haec attribuuntur Angelis bonis et
malis in Scripturis. Ergo in Angelis est irascibilis et
concupiscibilis.
3. Praeterea, virtutes quaedam dicuntur esse in irascibili et
concupiscibili; sicut caritas et temperantia videntur esse in
concupiscibili, spes autem et fortitudo in irascibili. Sed virtutes
hae sunt in Angelis. Ergo in Angelis est concupiscibilis et
irascibilis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III de anima, quod
irascibilis et concupiscibilis sunt in parte sensitiva; quae non est in
Angelis. Ergo in eis non est irascibilis et concupiscibilis.
Respondeo dicendum quod intellectivus appetitus non dividitur per
irascibilem et concupiscibilem, sed solum appetitus sensitivus. Cuius
ratio est quia cum potentiae non distinguantur secundum distinctionem
materialem obiectorum, sed solum secundum rationem formalem obiecti;
si alicui potentiae respondeat aliquod obiectum secundum rationem
communem, non erit distinctio potentiarum secundum diversitatem
propriorum quae sub illo communi continentur. Sicut si proprium
obiectum potentiae visivae est color secundum rationem coloris, non
distinguuntur plures potentiae visivae secundum differentiam albi et
nigri, sed si proprium obiectum alicuius potentiae esset album
inquantum album, distingueretur potentia visiva albi a potentia visiva
nigri. Manifestum est autem ex dictis quod obiectum appetitus
intellectivi, qui voluntas dicitur, est bonum secundum communem boni
rationem, nec potest esse aliquis appetitus nisi boni. Unde in parte
intellectiva appetitus non dividitur secundum distinctionem aliquorum
particularium bonorum; sicut dividitur appetitus sensitivus, qui non
respicit bonum secundum communem rationem, sed quoddam particulare
bonum. Unde, cum in Angelis non sit nisi appetitus intellectivus,
eorum appetitus non distinguitur per irascibilem et concupiscibilem,
sed remanet indivisus; et vocatur voluntas.
Ad primum ergo dicendum quod furor et concupiscentia metaphorice
dicuntur esse in Daemonibus, sicut et ira quandoque Deo attribuitur,
propter similitudinem effectus.
Ad secundum dicendum quod amor et gaudium, secundum quod sunt
passiones, sunt in concupiscibili, sed secundum quod nominant
simplicem voluntatis actum, sic sunt in intellectiva parte; prout
amare est velle bonum alicui, et gaudere est quiescere voluntatem in
aliquo bono habito. Et universaliter nihil horum dicitur de Angelis
secundum passionem, ut Augustinus dicit, IX de Civ. Dei.
Ad tertium dicendum quod caritas, secundum quod est virtus, non est
in concupiscibili, sed in voluntate. Nam obiectum concupiscibilis est
bonum delectabile secundum sensum, huiusmodi autem non est bonum
divinum, quod est obiectum caritatis. Et eadem ratione dicendum est
quod spes non est in irascibili, quia obiectum irascibilis est quoddam
arduum quod est sensibile, circa quod non est spes quae est virtus,
sed circa arduum divinum. Temperantia autem, secundum quod est virtus
humana, est circa concupiscentias delectabilium sensibilium, quae
pertinent ad vim concupiscibilem. Et similiter fortitudo est circa
audacias et timores quae sunt in irascibili. Et ideo temperantia,
secundum quod est virtus humana, est in concupiscibili, et fortitudo
in irascibili. Sed hoc modo non sunt in Angelis. Non enim in eis
sunt passiones concupiscentiarum, vel timoris et audaciae, quas
oporteat per temperantiam et fortitudinem regulare. Sed temperantia in
eis dicitur, secundum quod moderate suam voluntatem exhibent secundum
regulam divinae voluntatis. Et fortitudo in eis dicitur, secundum
quod voluntatem divinam firmiter exequuntur. Quod totum fit per
voluntatem; et non per irascibilem et concupiscibilem.
|
|