|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod esse bonum non conveniat
Deo. Ratio enim boni consistit in modo, specie et ordine. Haec
autem non videntur Deo convenire, cum Deus immensus sit, et ad
aliquid non ordinetur. Ergo esse bonum non convenit Deo.
2. Praeterea, bonum est quod omnia appetunt. Sed Deum non omnia
appetunt, quia non omnia cognoscunt ipsum, nihil autem appetitur nisi
notum. Ergo esse bonum non convenit Deo.
Sed contra est quod dicitur Thren. III, bonus est dominus
sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
Respondeo dicendum quod bonum esse praecipue Deo convenit. Bonum
enim aliquid est, secundum quod est appetibile. Unumquodque autem
appetit suam perfectionem. Perfectio autem et forma effectus est
quaedam similitudo agentis, cum omne agens agat sibi simile. Unde
ipsum agens est appetibile, et habet rationem boni, hoc enim est quod
de ipso appetitur, ut eius similitudo participetur. Cum ergo Deus
sit prima causa effectiva omnium, manifestum est quod sibi competit
ratio boni et appetibilis. Unde Dionysius, in libro de Div.
Nom., attribuit bonum Deo sicut primae causae efficienti, dicens
quod bonus dicitur Deus, sicut ex quo omnia subsistunt.
Ad primum ergo dicendum quod habere modum, speciem et ordinem,
pertinet ad rationem boni causati. Sed bonum in Deo est sicut in
causa, unde ad eum pertinet imponere aliis modum, speciem et ordinem.
Unde ista tria sunt in Deo sicut in causa.
Ad secundum dicendum quod omnia, appetendo proprias perfectiones,
appetunt ipsum Deum, inquantum perfectiones omnium rerum sunt quaedam
similitudines divini esse, ut ex dictis patet. Et sic eorum quae
Deum appetunt, quaedam cognoscunt ipsum secundum seipsum, quod est
proprium creaturae rationalis. Quaedam vero cognoscunt aliquas
participationes suae bonitatis, quod etiam extenditur usque ad
cognitionem sensibilem. Quaedam vero appetitum naturalem habent absque
cognitione, utpote inclinata ad suos fines ab alio superiori
cognoscente.
|
|